라틴어 문장 검색

Ponto vero decederet confestim familiasque publicanorum remitteret ceteraque restitueret sociis civibusque Romanis quae penes eum essent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:8)
His responsis datis legatos remisit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:11)
Quo celeriter collato proxima nocte vigilia quarta legionibus omnibus expeditis impedimentisque in castris relictis prima luce neque opinantibus hostibus eum ipsum locum cepit, in quo Mithridates secundum proelium adversus Triarium fecerat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 73:2)
Ponto recepto praeda omni regia militibus condonata postero die cum expeditis equitibus ipse proficiscitur, legionem sextam decedere ad praemia atque honores accipiendos in Italiam iubet, auxilia Deiotari domum remittit, duas legiones cum Caelio Viniciano in Ponto relinquit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 77:2)
Profugiunt statim ex urbe tribuni plebis seseque ad Caesarem conferunt.
(카이사르, 내란기, 1권 5:9)
Illi deliberata re respondent scriptaque ad eum mandata per eos remittunt;
(카이사르, 내란기, 1권 10:4)
sese rem in summum periculum deducturum non esse, neque suo consilio aut voluntate Domitium se in oppidum Corfinium contulisse;
(카이사르, 내란기, 1권 19:5)
Neque vero tam remisso ac languido animo quisquam omnium fuit, qui ea nocte conquieverit.
(카이사르, 내란기, 1권 21:4)
Quem Caesar ad eum remittit cum mandatis:
(카이사르, 내란기, 1권 24:11)
ac tametsi magnopere admirabatur Magium, quem ad Pompeium cum mandatis miserat, ad se non remitti, atque ea res saepe temptata etsi impetus eius consiliaque tardabat, tamen omnibus rebus in eo perseverandum putabat.
(카이사르, 내란기, 1권 26:5)
Prope dimidia parte operis a Caesare effecta diebusque in ea re consumptis VIIII naves a consulibus Dyrrachio remissae, quae priorem partem exercitus eo deportaverant, Brundisium revertuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 27:1)
frumenti quod inventum est, in publicum conferunt;
(카이사르, 내란기, 1권 36:5)
quem si occupavisset Caesar et communisset, ab oppido et ponte et commeatu omni, quem in oppidum contulerant, se interclusurum adversarios confidebat.
(카이사르, 내란기, 1권 43:2)
sed ubi signa legionum appropinquare coeperunt, paucis amissis sese in proximos montes conferunt.
(카이사르, 내란기, 1권 51:12)
quod suis non subvenissent, quod de colle non decederent, quod vix equitum incursus sustinerent collatisque in unum locum signis conferti neque ordines neque signa servarent.
(카이사르, 내란기, 1권 71:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION