라틴어 문장 검색

etenim cum lex ipsa de pecuniis repetundis sociorum atque amicorum populi Romani patrona sit, iniquum est non eum legis iudicique actorem idoneum maxime putari quem actorem causae suae socii defensoremque fortunarum suarum potissimum esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 20장 2:1)
quam porro quis ignominiam, quam turpitudinem non pertulerit, ut effugiat dolorem, si id summum malum esse decreverit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 16:3)
hic decernit, ut miser sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:3)
num quis igitur quicquam decernit invitus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:4)
sed ad eundem fontem revertendum est, aegritudinem omnem procul abesse a sapiente, quod inanis sit, quod frustra suscipiatur, quod non natura exoriatur, sed iudicio, sed opinione, sed quadam invitatione ad dolendum, cum id decreverimus ita fieri oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 82:3)
dein crescit iisdem gradibus quibus antea decreverat, Nodisq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 62:19)
Cum ergo Trimalchio ius inter litigantes diceret, neuter sententiam tulit decernentis, sed alterius amphoram fuste percussit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:12)
Huic seviratus absenti decretus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:29)
Decerne quod religio, quod patitur fides, Et graviter me tutare iudicio tuo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.16)
'ideo nihil alterutram in partem respondere tibi possum, facturus quidquid ille decreverit;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 10:3)
Respondit Fronto Catius deprecatusque est, ne quid ultra repetundarum legem quaereretur, omniaque actionis suae vela vir movendarum lacrimarum peritissimus quodam velut vento miserationis implevit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 3:1)
ille et septingenta milia aerario inferenda et Marcianum in quinquennium relegandum, Marium repetundarum poenae quam iam passus esset censuit relinquendum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 20:2)
Nam ut illis erat moris, leges quas ut contrarias prioribus legibus arguebant, aliarum collatione convincere, ita nobis inesse repetundarum legi quod postularemus, cum hac ipsa lege tum aliis colligendum fuit;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 8:1)
Censuit Baebius Macer consul designatus lege repetundarum Bassum teneri, Caepio Hispo salva dignitate iudices dandos;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 16:1)
Addidit etiam petendum a consulibus ut referrent sub exemplo legis ambitus de lege repetundarum, an placeret in futurum ad eam legem adici, ut sicut accusatoribus inquirendi testibusque denuntiandi potestas ex ea lege esset, ita reis quoque fieret.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION