라틴어 문장 검색

haec ego, quo melior laetiorque in dies fortuna rei publicae est imperiumque crescit - et iam in Graeciam Asiamque transcendimus omnibus libidinum illecebris repletas et regias etiam attrectamus gazas - eo plus horreo, ne illae magis res nos ceperint quam nos illas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 37:1)
ibi praeda Etrusca quae missa a populatoribus fuerat repletus est miles Romanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 241:1)
haec domum, haec regnum tuum criminibus et suspicionibus replent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 181:3)
ibi cum adpropinquantes repleta moenia armatis vidissent, praetervecti ad Iolcon classem appulerunt, inde agro vastato Demetriadem quoque adgressuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 149:2)
eas repleri, ut sena milia peditum, trecenos haberent equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 251:3)
nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 492:1)
scis tu ut confringi vas cito Samium solet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 244)
aulas calicesque omnes confregit, nisi quae modiales erant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 47)
hic apud nos iam, Alcesimarche, confregisti tesseram.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1265)
At ita me di deaeque omnis ament, nisi mihi supplicium virgeum de te datur longum diutinumque, a mane ad vesperum, quod meas confregisti imbricis et tegulas, ibi dum condignam te sectatu's simiam, quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem amplexum amicam, quom osculabatur, suam, quodque concubinam erilem insimulare ausus es probri pudicam meque summi flagiti, tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 625)
tempestas venit, confringit tegulas imbricesque:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 213)
pultando [pedibus] paene confregi hasce ambas . Tr.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 236)
quin pultando, inquam, paene confregi foris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 240)
ibi ego te replebo usque unguentum geumatis, quid multa verba?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 3138)
iam pol ego illam pugnis totam faciam uti sit merulea, ita replebo atritate, atrior multo ut siet, quam Aegyptini, qui cortinam ludis per circum ferunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 58)

SEARCH

MENU NAVIGATION