라틴어 문장 검색

233. Universum in Deo evolvitur, qui illud totum replet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 296:1)
Omnia coniunguntur, et hoc nos hortatur ut augeamus spiritalitatem solidalitatis globalis quae manat ex Trinitatis mysterio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 304:6)
Ut lux sic potens sit, a nobis ipsis manare non potest, nativiore ex fonte oriri debet, ex Deo tandem fluere debet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:3)
Unde oritur potens lux quae facultatem facit iter illuminandi cuiusdam effectae vitae, frugiferae et fructibus repletae?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 11:4)
Deus ille qui ab Abraham requirit ut se ei penitus commendet fons revelatur ex quo omnis manat vita.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:7)
In huius originis patefactione eiusque agnitione tantum converti possumus, ut in nobis operetur salus et nostram vitam fecundam reddat, bonis fructibus repletam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:16)
Etenim in Matre Iesu fides patefacta est fructu plena, et cum nostra vita spiritalis fructum affert, gaudio replemur, quod clarissimum est signum magnitudinis fidei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 115:4)
sed quis non rapidi luminis arduam manantemque Deo cernat originem?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae8)
Talia vociferans gemitu tectum omne replebat, cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 30:1)
Non me tibi Troia externum tulit, aut cruor hic de stipite manat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:14)
tum gelidus toto manabat corpore sudor corripio e stratis corpus, tendoque supinas ad caelum cum voce manus, et munera libo intemerata focis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 10:18)
Haec tum multiplici populos sermone replebat gaudens, et pariter facta atque infecta canebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 8:7)
Cum Troia Achilles exanimata sequens impingeret agmina muris, milia multa daret leto, gemerentque repleti amnes, nec reperire viam atque evolvere posset in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti congressum Aenean nec dis nec viribus aequis nube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo structa meis manibus periurae moenia Troiae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 32:6)
Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit successitque gemens stabulis questuque cruentus atque imploranti similis tectum omne replebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:10)
Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus, Evandrum Evandrique domos et moenia replet, quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION