라틴어 문장 검색

Scilicet minus beate vivebat dictator noster, qui Samnitium legatos audit, eum vilissimum cibum in foco ipse manu sua versaret, illa, qua iam saepe hostem percusserat laureamque in Capitolini Iovis gremio reposuerat, quam Apicius nostra memoria vixit, qui in ea urbe, ex qua aliquando philosophi velut corruptores iuventutis abire iussi sunt, scientiam popinae professus disciplina sua saeculum infecit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 70:1)
Ignominia tu putas quemquam sapientem moveri posse, qui omnia in se reposuit, qui ab opinionibus vulgi secessit ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 94:1)
Nihil illi seductum vitae genus, nihil modestia in tanta feminarum petulantia rustica, nihil quies, nihil secreti et ad otium repositi mores obstiterunt, quo minus pro me etiam ambitiosa fieret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 133:4)
Patere illum generi humano iam diu aegro et affecto mederi, patere quicquid prioris principis furor concussit in suum locum restituere ac reponere !
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 77:2)
alterius feminae, quae se tradidit ferendam dolori, alterius, quae pari adfecta casu, maiore damno, non tamen dedit longum in se malis suis dominium, sed cito animum in sedem suam reposuit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 12:2)
ne avocari quidem se passa est, intenta in unam rem et toto animo adfixa.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 14:2)
Mors dolorum omnium exsolutio est et finis, ultra quem mala nostra non exeunt, quae nos in illam tranquillitatem, in qua antequam nasceremur iacuimus, reponit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 113:1)
omnia in se reposuit, nihil fortunae credit, bona sua in solido habet contentus virtute, quae fortuitis non indiget ideoque nec augeri nec minui potest ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 22:3)
ait enim iram esse cupiditatem doloris reponendi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 18:1)
Cogitemus, inquam, alios non facere iniuriam sed reponere, alios pro nobis facere, alios coactos facere, alios ignorantes, etiam eos, qui volentes scientesque faciunt, ex iniuria nostra non ipsam iniuriam petere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 153:1)
fortiter pugnauit et reposuit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.3)
Reposui, inquid, arma.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.24)
"Non teneor lege, quia reposui."
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.26)
Non immobilis deriguisti, non illic quasi et ipso affixus haesisti.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.26)
Quis me dolori reddit atque aestus graves reponit animo?
(세네카, 파이드라 8:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION