라틴어 문장 검색

Omne autem membrum, quod cum vulnere loco motum neque repositum est, sic iacere convenit, ut maxime cubantem iuvat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 25장12)
grauioresque eos factos, qui se implerant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 34:4)
Si quis interdiu se inpleuit, post cibum neque frigori neque aestui neque labori se debet committere:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 10:2)
Tenuis uero homo inplere se debet, plenus extenuare;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 14:1)
Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio et, si post prandium est, balineum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 15:1)
Aeque in ea quoque tussis spem tollit, item, si sanguis sursum deorsumque erupit et aqua medium corpus inplevit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 26:2)
nam siue aqua inter cutem quem impleuit, siue in magno abscessu multum puris coit, simul id omne effudisse aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis uulnere factus exsanguis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 27:2)
si multa, minui, si modica, inpleri.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 2:2)
Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 3:2)
Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut cum infirmus aliquis implendus est, modo in partibus, aut quia ipsius eius membri inbecillitas id requirit aut quia alterius.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 7:4)
in piscibus quoque media aetas, quae non summam magnitudinem inpleuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 8:4)
item pira, quae reponuntur, Tarentina atque Signina, malum orbiculatum aut Scaudianum uel Amerinum uel Cotoneum uel Punicum, uuae ex olla;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 2:5)
aliae diem noctemque accessione et decessione implent, aliae minus, aliae plus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 4:4)
Neque inter magnos dolores neque increscente morbo tutum est aegrum cibo impleri, sed ubi inclinata iam in melius ualetudo est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 12:4)
ac nouissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, mouere sternumenta medicamentis in id efficacibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION