라틴어 문장 검색

Cui calor et tremor est, saluti est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 16:6)
et ex difficultate urinae morbum tenuioris intestini ortum, si urinam per calorem movet, levat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 17:5)
Omne vero auxilium corporis, aut demit aliquam materiam, aut adjicit, aut evocat, aut reprimit, aut refrigerat, aut calefacit, simulque aut durat, aut mollit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IX De morborum curationibus. 2:1)
quae si calorem in cutem evocavit, potest alicui medicinae locum facere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 11:3)
aut sicco calore, aut balneo.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 1:2)
Siccus calor est, et arenae calidae, et laconici, et clibani, et quarumdam sudationum, ubi e terra profusus calidus vapor aedificio includitur, sicut super Bajas in murtetis habemus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 1:3)
Leniter vero simul et reprimunt et molliunt lana succida ex aceto vel vino, cui oleum adjectum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 2:1)
At simul et reprimunt, et refrigerant herba muralis, περδίχιον appellant, serpyllum, pulegium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci πολύγονον vocant, portulaca, papaveris folia, capreolique vitium, coriandri folia, hyoscyamum, muscus, siser, apium, solanum, quam στρύχνον Graeci vocant, brassicae folia, intubus, plantago, semen, contrita pira vel mala, praecipueque cotonea, lenticula, aqua frigida, maximeque pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis, vel farina, vel spongia, vel cinis, vel lana succida, vel etiam linteolum, creta cimolia, gypsum, melinum, myrteum, rosa, acerbum oleum, verbenarum contusa cum teneris caulibus folia;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 2:3)
Sine frigore autem reprimunt cocta mala cotonea, malicorium, aqua calida, in qua verbenae coctae sint, quas supra posui, pulvis vel ex faece vini, vel ex myrti foliis, amarae nuces.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 4:2)
Fereque, quae vehementer et reprimunt, et refrigerant, durant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 6:1)
Atque in longis quoque morbis, etiam tales notas non habentibus, scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si dejectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 3:1)
deinde calor erumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 1:9)
Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 3:2)
At si ex alto calor venit, et gravitas vel capitis vel praecordiorum sequuta est, neque apparet quid corpus confuderit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 2:1)
Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION