라틴어 문장 검색

Quia Saturnalibus optimo dierum, ut ait Veronensis poeta, nec voluptas nobis ut Stoicis tamquam hostis repudianda est, nec ut Epicureis summum bonum in voluptate ponendum, excogitemus alacritatem lascivia carentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 8:1)
Ausim dicere, ut vilitas edulium animos hominum ad parandas obsoniorum copias incitaret, et gulae servire etiam qui parvis essent facultatibus possent.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 11:4)
Unde exoratus sit a nobis doctissimus doctor, ut te secum negotium habere patiatur, qui in commune proficient quae desideras audire, ne tu modo ultra cesses aperire Servio viam de Virgilio disserendi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 3:3)
Denique vel propter hoc edendi varietas repudietur, quia plena est voluptatis, a qua seriis et studiosis cavendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 31:2)
nec sic admitto varietatem, ut luxum probem, ubi quaeruntur aestivae nives et hibernae rosae, et, dum magis ostentui quam usui servitur, silvarum secretum omne lustratur et peregrina maria sollicitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 32:2)
modo autem seorsum vesica et intestinum seorsum saluti servit, quia illi stomachus tradit, pulmo vesicae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 19:4)
51. Et statim post pacis reformacionem amovebimus de regno omnes alienigenas milites, balistarios, servientes, stipendiarios, qui venerint cum equis et armis ad nocumentum regni.
(Magna Carta 53:1)
Quodsi non aliam venturo fata Neroni Invenere viam, magnoque aeterna parantur Regna deis, coelumque suo servire tonanti Non nisi saevorum potuit post bella Gigantum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:1)
Quid iam rura querar totum suppressa per orbem, Ac iussam servire famem?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:15)
Detrahimus dominos urbi servire paratae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:38)
Non sibi, sed domino gravis est, quae servit, egestas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:51)
Ignoratque datos, ne quisquam serviat, enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:100)
Talis in Euboico vates Cumana recessu, Indignata suum multis servire furorem Gentibus, ex tanta fatorum strage superba Excerpsit Romana manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:52)
Ipse petit trepidam tutus sine milite Romam, Iam doctam servire togae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:3)
Ut nolim servire malis, sed morte parata Te sequar ad manes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION