라틴어 문장 검색

Unde supernae cuiusdam patriae, in cuius sancto amore pro nostro modulo inter eos quibus ad illam capessendam consulimus, periclitamur atque laboramus, talem etiam te ipsum civem habere vellemus, ut eius portiunculae in hac terra peregrinanti nullum consulendi modum finemque censeres, tanto effectus melior, quanto meliori civitati officia debita praerogares, in eius aeterna pace nullum gaudendi finem inventurus, cuius ad tempus laboribus nullum tibi finem statueris consulendi.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 1:2)
tunc patriam tuam florentem videbis non opinione stultorum sed veritate sapientium, cum haec patria carnalis generationis tuae portio fuerit illius patriae, cui non corpore sed fide nascimur, ubi omnes sancti et fideles dei post labores velut hiemales vitae huius intermina aeternitate florebunt.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 6:3)
Plurimum autem labores et pericula nostra, quo fructuosa sint, adiuvabis, si eorum vanissimam et impiae superbiae plenissimam sectam non ita cures imperialibus legibus comprimi, ut sibi vel suis videantur qualescumque molestias pro veritate atque iustitia sustinere, sed eos, cum hoc abs te petitur, rerum certarum manifestissimis documentis apud acta vel praestantiae tuae vel minorum iudicum convinci atque instrui patiaris, ut et ipsi qui te iubente adtinentur, duram, si fieri potest, flectant in melius voluntatem et ea ceteris salubriter legant.
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 2:8)
Illud enim noverit vestra dilectio numquam me absentem fuisse licentiosa libertate sed necessaria servitute, quae saepe sanctos fratres et collegas meos etiam labores marinos et transmarinos compulit sustinere, a quibus me semper non indevotio mentis sed minus idonea valitudo corporis excusavit.
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 1:3)
Si vos aliqua molestia temporalis exagitat, ipsa vos magis admonere debet quem ad modum de illa vita cogitare debeatis, ubi sine aliquo labore vivatis, evadentes non molestas angustias temporis parvi sed horrendas poenas ignis aeterni.
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 1:5)
Nam si modo tanta cura, tanta intentione, tanto labore agitis ne in aliquos cruciatus transitorios incidatis, quantum vos oportet esse sollicitos, ut sempiternas miserias fugiatis!
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 1:6)
Et si mors sic timetur, quae finit temporalem laborem, quo modo timenda est, quae mittit in aeternum dolorem!
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 1:7)
Si ergo ille merito est veritus ne humana ignorantia de illo aliquid tale sentiret, cuius labor in promptu omnibus erat, quod nisi summa necessitate a populis quibus Christi gratiam dispensabat, in usus suos aliquid non sumebat, cetera vero suo victui necessaria suis manibus transigebat;
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 10:6)
"non diximus quoniam inveniatur quis, ab infantia usque ad senectam qui numquam peccaverit, sed quoniam a peccatis conversus labore proprio et gratia dei adiutus potest absque peccato esse nec propter hoc in posterum erit inconvertibilis."
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 7:9)
In hac Pelagii responsione cernit reverentia tua hoc eum fuisse confessum, priorem hominis vitam, quae est ab infantia, sine peccato non esse, sed eum ad vitam, quae sine peccato sit, labore proprio et adiutus per gratiam dei posse converti.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 8:1)
Ait enim non se dixisse quoniam inveniatur quis ab infantia usque ad senectutem qui non peccaverit, sed quoniam a peccatis conversus labore proprio et gratia dei adiutus potest absque peccato esse.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 9:7)
Sed alia et ab aliis etsi non tam multa vel certa, verum tamen audivimus, fides tua quam sit sana et catholica, quam pia expectatio futurorum, quae dei fratrumque dilectio, quam non superbe sapias in excelsis honoribus nec speres in incerto divitiarum sed in deo vivo, et dives sis in operibus bonis, quam sit domus tua requies solaciumque sanctorum et terror impiorum, quanta tibi cura sit, ne quis insidietur membris Christi coopertus velamine nominis Christi sive in veteribus eius sive in recentioribus inimicis, quamque sis eorundem inimicorum saluti providus, infestus errori.
(아우구스티누스, 편지들, 45. (A. D. 418 Epist. CC) Domino Inlustri et Merito Praestantissimo Atque In Christi Dilectione Carissimo Filio Valerio Augustinus In Domino salutem 2:2)
Fallax est enim in eis suavitas et infructuosus labor et perpetuus timor et periculosa sublimitas, initium sine providentia et finis cum paenitentia.
(아우구스티누스, 편지들, 46. (A. D. 420 Epist. CCIII) Domino Insigni et Praestantissimo Ac Desiderantissimo Filio Largo Augustinus In Domino salutem3)
Alia est autem spes piorum, alius laboris fructus, alia periculorum merces.
(아우구스티누스, 편지들, 46. (A. D. 420 Epist. CCIII) Domino Insigni et Praestantissimo Ac Desiderantissimo Filio Largo Augustinus In Domino salutem5)
per quantos labores et pericula nostra, longum est explicare, ita ut ibi presbyteri qui eis congregandis a nobis primitus constituti sunt, expoliarentur, caederentur, debilitarentur, excaecarentur, occiderentur.
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION