라틴어 문장 검색

Nam medicus vel commoda vel incommoda in corpore futura praenoscit, sicut ait Hippocrates oportere medicum dicere de aegroto τά τε παρεόντα καὶ τὰ προγεγονότα καὶ τὰ μέλλοντα ἔσεσθαι, id est Quae sint, quae fuerint, quae mox ventura sequentur quod congruit divina­tionibus quae sciunt — τά τ’ ἔοντα τά τ’ ἐσσόμενα πρό τ’ ἐόντα.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 5:3)
Ergo delubrum quid pontifices proprie vocent, et qualiter hoc nomine Virgilius usus sit, requiramus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 1:2)
Nigidius enim de dis libro nono decimo requirit, num di Penates sint Troianorum Apollo et Neptunus, qui muros eis fecisse dicuntur, et num eos in Italiam Aeneas advexerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 6:2)
Nam et Tertius, cum de ritu sacrorum multa dissereret, ait sibi hunc locum in quaestionem venire, nec tamen haesitationem suam requisita ratione dissolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 5:1)
Lex vero haec paucis mutatis in plerisque cum Fannia congruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 8:1)
Quod te per caeli iucundum lumen et auras Per genitorem oro, per spes surgentis Iuli, Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram Iniice, namque potes, portusque require Velinos.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 12:1)
— Stat sua cuique dies, — — Dolus an virtus, quis in hoste requirit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 7:3)
Cur tamen Gargara posuerit ut locum frugum feracem, requiramus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 9:2)
Rumoresque serunt varios, et multa requirunt
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 33:3)
omnes arma requirunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 54:2)
omnes arma requirunt
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 54:5)
Vexasse enim verbum est levis ac parvi incommodi, nec tam atroci casui congruens, cum repente homines a belua inmanissima rapti laniatique sint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:4)
Neque enim de una re aut altera requirit, sed — singula laetus Exquiritque auditque virum monumenta priorum, et Evander consulta­tionibus captus scitis quam multa narraverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 16:2)
Hoc utrum ita esse ratio persuadeat requiramus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 2:3)
Certe si putas ea quae calidiora sunt difficilius congelascere, congruens erat nec oleum concrescere et ea quae frigidiora sunt facile gelu cogi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 29:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION