라틴어 문장 검색

quae interimitur, non manet.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 2:16)
Alias manet poena, alias gloria;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 5:2)
Ibi tu cave ne rapiaris a praeterlabentibus et non manentibus, in quibus magna tentatio est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:37)
Saevus criminum stimulus libido est, quae numquam manere quietum patitur affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:3)
Respiciens, inquit, Abraham oculis suis vidit, et ecce tres viri stabant super eum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:11)
Haec munera obtulit Abel, et ideo respexit Deus in munera ejus, quoniam e primitivis obtulit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 11:1)
Zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua manere me oportet.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:32)
Merito igitur Pharisaeis obmurmurantibus quod Dominus Jesus ad hominem peccatorem divertisset manere, dixit ad Dominum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:40)
Ipsi parricidae indicant fructum se sceleris habere non posse, nec penes eos fructum manere, qui tantae impietati praebuerint officium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:12)
Super quem videritis Spiritum descendentem de coelo, et manentem super eum, hic est qui baptizat Spiritu sancto (Joan.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:12)
In eo enim manebat, quem nulla corruptelae carnalis impedimenta revocabant, quominus incorruptae et impermixtae ordinem disciplinae teneret, cujus caro non vidit corruptionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 3:14)
quasi in aula imperiali virtutum concilium sibi contrahat, quo stipata comitatu et ipsa munitior sit, et tamquam ex edito quodam loco tuendi totius corporis regimen impertiat, responsa proferat, per quem possimus nos ipsos non solum retro respicere, nec solum quod ante pedes est videre, sed etiam coeli ipsius secreta profundo obtutu spectare sapientiae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:10)
Et ideo quia terrena omnia moriuntur diluvio, solus autem justus in aeternum manet, ad ipsum dicitur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:1)
sinit ut in profundo substantiae virtus maneat humanae, quae in superficie laboret, intus impassibilis perseveret, immunisque noxae ad eorum substitutionem qui non sint reatui obnoxii, reservetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:8)
Atramentum deletur, sed lignum manet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION