라틴어 문장 검색

itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 118:1)
si quis tamen, ut in loco dixi compositionis, ad necessaria, quibus minus est, aliquid melius adiecerit, non erit hac calumnia reprehendendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 209:1)
nam ut non eodem modo pro reo capitis et in et de interdictis ac sponsionibus et de certa credita dicet, sententiarum quoque in senatu et contionum et privatorum consiliorum servabit discrimina, multa ex differentia personarum, locorum temporumque mutabit, ita in eadem oratione aliter concitabit, aliter conciliabit, non ex iisdem haustibus iram et misericordiam petet, alias ad docendum alias ad movendum adhibebit artes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 236:1)
Igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi -- ii utrique ad urbem imperatores erant, impediti, ne triumpharent, calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat --, sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum iisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum conpararent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장4)
Cum aeger a senatu in lectica relatus esset non sane frequentibus exequiis, omnes enim necessarii deseruerant impie iam non reum, sed funus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 10:2)
Quemadmodum reus sententiis paribus absolvitur et semper quicquid dubium est humanitas inclinat in melius, sic animus sapientis, ubi paria maleficiis merita sunt, desinet quidem debere, sed non desinit velle debere et hoc facit, quod qui post tabulas novas solvunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 26:1)
Credat aliquis pecuniam esse versatam in eo iudicio, in quo reus erat P. Clodius ob id adulterium, quod cum Caesaris uxore in operto commiserat violatis religionibus eius sacrificii, quod pro populo fieri dicitur sic summotis extra consaeptum omnibus viris, ut picturae quoque masculorum animalium contegantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 2:1)
adulterii reus adulteria divisit nec ante fuit de salute securus, quam similes sui iudices suos reddidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 3:2)
Itaque eleganter illis Catulus absoluto reo, " quid vos," inquit, " praesidium a nobis petebatis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 6:2)
Patre itaque meo rogante, qui non calumniam timebat, sed philosophiam oderat, ad pristinam consuetudinem redii.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 21:6)
reputemus omnes quos ob infandas manus quaesitor urna Gnosius versat reos, vincam Thyestes sceleribus cunctos meis.
(세네카, 아가멤논 1:7)
quid si tantum capta, quid si tantum prostituta, quid si tantum homicida, quid si tantum rea fuisses ?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 5:12)
accusator in hoc maxime premebat ream:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 19:10)
Paene, iudices, narrare coepi, qualis esset rea;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 5:1)
Nihil fecit tamquam rea;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 7:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION