라틴어 문장 검색

flevit negator denique ex ore prolapsum nefas, cum mens maneret innocens animusque servaret fidem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum18)
nec solus pudor innocensve votum templum constituunt perenne Christo in cordis medii sinu ac recessu, sed ne crapula ferveat cavendum est, quae sedem fidei cibis refertam usque ad congeriem coartet intus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum8)
rara reos iusta percellit poena securi, sed quid ego haec meditor?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 257)
quae quia constituunt, dicant cur condita sit lex bis sex in tabulis aut cur rubrica minetur, quae prohibet peccare reos, quos ferrea fata cogunt ad facinus et inevitabile mergunt.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2161)
"hac me labe ream modo tempora vestra piarunt."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2231)
fons liquitur, amnis inundat, velivolum ratibus mare finditur, influit imber, aura volat tenuis, vegetatur mobilis aer, et res naturae fit publica promptaque cunctis, dum servant elementa suum famulantia cursum, sic probus atque reus capitalis criminis isdem sideribus facilisque poli bonitate fruuntur.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2283)
venditus insidiis fratrum puer ipse vicissim cratera in farris sacco clam praecipit abdi, utque reos furti Ioseph tenet, auctio fallax proditur, agnoscunt fratrem veniaque pudescunt.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), A fratribus Agnitus Ioseph1)
Inmolat Deo Patri pius, fidelis, innocens, pudicus dona conscientiae, quibus beata mens abundat intus.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus1)
mors prima coepit innocentis vulnere, cessit deinde vulnerato innoxio.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말10)
hic, qui ventosae scandit fastigia famae inflaturque cavo pompae popularis honore, qui summum solidumque bonum putat ambitionis crescere successu, praeconum voce trementes exanimare reos, miserorum in corpora fasces frangere, terribiles legum exercere secures, in laqueum iam colla dedit, iam compede dura nectitur et pedibus servilia vincula limat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1115)
hoc mulier rea criminis exprobranti respondit Domino, suadelis se malefabris inlectam suasisse viro;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1191)
audi benignus supplicem Christi reum Prudentium, et servientem corpori absolve vinclis saeculi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.175)
his dictis adeunt specum reorum, exercent ibi mysticum lavacrum, et purgamen aquae stupent tenebrae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.13)
"hoc tu parasti, pcrdite, spectaculum cladis cruentae de necandis 1 civibus, quos ut profanos inpiati et saeculi reos necesse est te magistro interfici:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.128)
"gradu reorum forma tormentis datur."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.141)

SEARCH

MENU NAVIGATION