라틴어 문장 검색

Si magnus vir cecidit, magnus iacuit, non magis illum contemni, quam aedium sacrarum ruinae calcantur, quas religiosi aeque ae stantis adorant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 98:3)
Pietatem tamen tuam nihil aeque a lacrimis tam inutilibus abducet, quam si cogitaveris fratribus te tuis exemplo esse debere fortiter hanc fortunae in- iuriam sustinendi.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 28:1)
Antiqua mala in memoriam reduxi et, ut scires hanc quoque plagam esse sanandam, ostendi tibi aeque magni vulneris cicatricem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 6:3)
et nobis numquam in mentem venit nostras quoque opes aeque in lubrico positas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 47:6)
Aeque inprudens animal est et, nisi scientia accessit ac multa eruditio, ferum, cupiditatium incontinens.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 72:3)
aeque enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in quod coepit pertinax et intenta, rationi consiliisque praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi verique inhabilis, ruinis simillima, quae super id quod oppressere franguntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 3:2)
Quid enim interest, si aeque adfectus inconsulta res est sine ratione quam ratio sine adfectu inefficax ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 59:2)
Nihil tamen aeque profuerit quam primum intueri deformitatem rei, deinde periculum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:1)
Forum, advocationes, iudicia fugere debemus et omnia quae exulcerant vitium, aeque cavere lassitudinem corpo- ris ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 58:1)
aeque autem et ab esuriente et a sitiente et ab omni homine quem aliqua res urit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 60:2)
Non male dixit regi, nullum emisit ne calamitosi quidem verbum, cum aeque cor suum quam fili trans- fixum videret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 92:1)
Nam Lysimachum aeque familiarem sibi leoni obiecit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 106:1)
Nihil tamen aeque oblectaverit animum, quam amicitia fidelis et dulcis.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:1)
Relictis iis, quae aut non possunt fieri aut difficulter possunt, prope posita speique nostrae adludentia sequamur, sed sciamus omnia aeque levia esse, extrinsecus diversas facies habentia, introrsus pariter vana.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 94:2)
Nihil tamen aeque nos ab his animi fluctibus vindicaverit, quam semper aliquem incrementis terminum figere, nec fortunae arbitrium desinendi dare, sed ipsos multo quidem citra exempla hortentur consistere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION