라틴어 문장 검색

LEGEM esse aiunt disciplinae dialecticae, si de quapiam re quaeratur disputeturque atque ibi quid rogere ut respondeas, tum ne amplius quid dicas quam id solum quod es rogatus aut aias aut neges;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 2:1)
eamque legem qui non servent, et aut plus aut aliter quam sunt rogati respondeant, indoctique esse disputandique morem atque rationem non tenere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 2:2)
Nam si quis his verbis interroget:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 5:1)
Quid autem legis istius propugnatores in illa captiuncula facient, in qua haerere eos necessum est, si nihil amplius quam quod interrogati erunt responderint?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 8:1)
Nam, si ita ego istorum aliquem rogem:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, II 8:2)
Centum lanigeras mactabat rite bidentis, et iubebat rogare se si quis quid omnium rerum vellet discere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 4:2)
Mars, tibi facturum voveo, si umquam redierit, Bidenti verre, sed nunc ego a te rogavi ecquam scias esse huiusce vocabuli rationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 8:2)
Atque ego, aspiciens quempiam in eo circulo ius civile callentem, familiarem meum, rogabam ut id verbum nobis enarraret, et cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse respondisset, Eo maxime, inquam, te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 4:1)
Aliter enim dici putatur, cum quasi increpantes vel interrogantes vel exhortantes dicimus quin venis?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 3:1)
Rogo te, inquit, cum bona venia respondeas an existimes esse vini amphoram, cum abest ab ea unus congius?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 10:2)
Responsio cuiusdam philosophi, interrogati quam ob causam maris tempestate palluerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 1:1)
Set tibi sane Aristippus, ille Socratis discipulus, pro me responderit, qui in simili tempore a simillimo tui homine interrogatus quare philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam sibi atque illi respondit, quoniam is quidem esset non magnopere sollicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima timere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 11:1)
Sed quoniam ipse rationem sententiae suae reddere supersedit, nos te nunc rogamus ut dicas quam esse causam vitii putes et in 'quadriga' dicenda et in 'harenis.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 11:3)
Ex quibus cum elegisset unam formam speciemque operis, interrogavit quantus esset pecuniae sumptus ad id totum opus absolvendum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 4:1)
Tum Fronto, dilatis sermonibus quos habere de balnearum sumptu institerat, aspiciens ad eum amicum qui dixerat quinquaginta esse alia praeterpropter necessaria, eum interrogavit quid significaret verbum praeterpropter.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION