라틴어 문장 검색

Talia dum vero memorantur Apollinis ore, ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro flos oritur formamque capit quam lilia, si non purpureus color his, argenteus esset in illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 24:1)
ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI flos habet inscriptum, funestaque littera dicta est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 25:2)
Et modo blanditias adhibet, modo grata puellis munera fert illi conchas teretesque lapillos et parvas volucres et flores mille colorum liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas Heliadum lacrimas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:10)
Sit dives amomo cinnamaque costumque suum sudataque ligno tura ferat floresque alios Panchaia tellus, dum ferat et murram:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:5)
At cruor in florem mutabitur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:5)
Nec plena longior hora facta mora est, cum flos de sanguine concolor ortus, qualem, quae lento celant sub cortice granum, punica ferre solent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:10)
expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus purpureum viridi genuit de caespite florem, qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 34:3)
non apis inde tulit conlectos semine flores, non data sunt capiti genialia serta, neque umquam falciferae secuere manus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:6)
gramina disponunt sparsosque sine ordine flores secernunt calathis variasque coloribus herbas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 34:5)
Pacifer huic dederat florem Cyllenius album, moly vocant superi, nigra radice tenetur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 36:1)
nec vobis lacteus umor eripitur, nec mella thymi redolentia flore:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:3)
Omnia tunc florent, florumque coloribus almus ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 20:5)
Inde per iniectis adopertam floribus ingens serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem tendit ad incurvo munitos aggere portus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 61:4)
prataque pubescunt variorum flore colorum, indocilique loquax gutture vernat avis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 122)
namque deorum cetera cum magno Caesare turba facit, meque tot adversis cumulant, quot litus harenas, quotque fretum pisces, ovaque piscis habet, vere prius flores, aestu numerabis aristas, poma per autumnum frigoribusque nives, quam mala, quae toto patior iactatus in orbe, dum miser Euxini litora laeva peto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 123)

SEARCH

MENU NAVIGATION