라틴어 문장 검색

Facile itaque securus est in is aliquis, quae saepe sine periculo euasit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 4:4)
Aduersus quos ne dicam illud quidem, quod in uicino saepe quaedam notae positae non bonos sed inperitos medicos decipiunt, quod Asclepiades funeri obuius intellexit [quendam] uiuere qui efferebatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 15:1)
Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 16:1)
Sed tamen medicinae fides est, quae multo saepius perque multo plures aegros prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 18:2)
Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum uitia, dolores tumoresque, sine podagra similibusque morbis, oriuntur et desinunt, utique, si saepe tempora isdem dolent noctuque corpora insudant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 8:1)
Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, iis aut lienis tumet, aut capitis dolores sunt, quos sequitur, ut quaedam ante oculos tamquam imagines obuersentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 20:1)
Auris quoque dolor acutus cum febre continua uehementique saepe mentem turbat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 26:2)
idque saepe intra septimum diem occidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 27:5)
Et cum in isdem abscessibus auxilium sit, eo difficilior sanitas est, quo minus saepe sub his malis illi subsecuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 37:2)
Est autem ea moderatio, quam is secutus uidetur, aptissima, ut neque saepe ea medicina temptetur, et tamen semel, summum uel bis non omittatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 4:3)
At uomitus ut in secunda quoque ualetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in is morbis, quos bilis concitauit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 1:1)
Per haec enim saepe instans grauis morbus discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 6:1)
non quo non interdum incidat aut non deceperit sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 6:3)
ac saepe aliae * * uix quicquam aut nihil remittant sed continuent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 3:6)
Ex quo saepe euenit, ut cotidie plures accessiones remissionesque sint, sic tamen, ut unaquaeque alicui priori respondeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION