라틴어 문장 검색

hostem comminus saepe percussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 3장 1:4)
praetorium uirum ex secessu Anticyrae, quam ualitudinis causa petierat, propagari sibi commeatum saepius desiderantem cum mandasset interimi, adiecit necessariam esse sanguinis missionem, cui tam diu non prodesset elleborum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 29장 2:1)
in Gallia quoque, cum damnatarum sororum ornamenta et supellectilem et seruos atque etiam libertos immensis pretiis uendidisset, inuitatus lucro, quidquid instrumenti ueteris aulae erat ab urbe repetiit, comprensis ad deportandum meritoriis quoque uehiculis et pistrinensibus iumentis, adeo ut et panis Romae saepe deficeret et litigatorum plerique, quod occurrere absentes ad uadimonium non possent, causa caderent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 39장 1:1)
hostem etiam frequenter caesum ac penitus in intimas solitudines actum non prius destitit insequi, quam species barbarae mulieris humana amplior uictorem tendere ultra sermone Latino prohibuisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 2:2)
nam ex hoste super uictorias opima quoque spolia captasse summoque saepius discrimine duces Germanorum tota acie insectatus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 1장 4:2)
cognitionibus magistratuum ut unus e consiliariis frequenter interfuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 2:2)
peregrinitatis reum orta inter aduocatos leui contentione, togatumne an palliatum dicere causam oporteret, quasi aequitatem integram ostentans, mutare habitum saepius et prout accusaretur defendereturue, iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 2:4)
ductum aquarum a Gaio incohatum, item emissarium Fucini lacus portumque Ostiensem, quanquam sciret ex iis alterum ab Augusto precantibus assidue Marsis negatum, alterum a Diuo Iulio saepius destinatum ac propter difficultatem omissum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 20장 1:2)
Congiaria populo saepius distribuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 1:1)
initium autem sumpsit historiae post caedem Caesaris dictatoris, sed et transiit ad inferiora tempora coepitque a pace ciuili, cum sentiret neque libere neque uere sibi de superioribus tradendi potestatem relictam, correptus saepe et a matre et ab auia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 2:2)
primo etiam imperii die signum excubanti tribuno dedit 'optimam matrem' ac deinceps eiusdem saepe lectica per publicum simul uectus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 9장 1:4)
ibidem saepius et per complures cantauit dies;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 2:2)
deinde in haedo expertus, postquam is quinque horas protraxit, iterum ac saepius recoctum porcello obiecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 3:1)
ad exitum ciuilis et clemens, mediocritatem pristinam neque dissimulauit umquam ac frequenter etiam prae se tulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 12장 1:1)
conuiuabatur frequenter ac large, sed paene raptim;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 21장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION