라틴어 문장 검색

iuvit aut amnis vagi pressisse ripas, caespite aut nudo leves duxisse somnos, sive fons largus citas defundit undas sive per flores novos fugiente dulcis murmurat rivo sonus.
(세네카, 파이드라 7:10)
Durate trepidae lugubri officio manus, fletusque largos sistite, arentes genae, dum membra nato genitor adnumerat suo corpusque fingit, hoc quid est forma carens et turpe, multo vulnere abruptum undique?
(세네카, 파이드라 17:37)
ego laticis haustu satior aut ullo fruor almae parentis munere?
(세네카, Phoenissae 225:1)
Iam si uultis ad FVSCVM reuertar et descriptionibus eius uos statim satiabo ac potissimum eis quas in uerisimilitudinis tractatione posuit, cum diceret omnino non concessam futurorum scientiam.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 7:9)
Quibus uisis laetus Antonius, cum peractam proscriptionem suam dixisset esse, quippe non satiatus modo caedendis ciuibus, sed differtus quoque, super rostra exponit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 19:4)
totumque turba iam sua implebo patrem, satiaberis, ne metue.
(세네카, Thyestes 1001:1)
Satias dapis me nec minus Bacchi tenet,
(세네카, Thyestes 995:1)
nato supremum reddo et amplexu ultimo avidos dolores satio.
(세네카, Troades 784:1)
Quidam Rex fuit in seculo temporibus illis larga manu et dilectus ab omnibus militibus propter suam largitatem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:1)
dum nos fata sinunt, oculos satiemus amore:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1517)
largius effuso madeat tibi mensa Falerno, spumet et aurato mollius in calice.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33b13)
sed rus concessum dum largo in principe laudat, caelum pro terris rustica Musa dedit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti domino Imperatori Caesari Iulio Valerio Maioriano Augusto 2)
Largam Sollius hanc Apollinaris felici domino pioque fratri dicit Sldonius suus salutem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem1)
non Artaxata, Susa, Bactra, Carrhas, non coctam Babylona personabo, quae largum fluvio patens alumno inclusum bibit hinc et inde Tigrim.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem6)
non Cyrum Astyagis loquar nepotem, nutritum ubere quem ferunt canino, cuius non valuit rapacitatem vel Lydi satiare gaza Croesi;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem8)

SEARCH

MENU NAVIGATION