라틴어 문장 검색

Ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas, non tantum habere tibi liceat, sed calcare divitias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 8:3)
Incipe ergo, mi Lucili, sequi horum consuetudinem et aliquos dies destina, quibus secedas a tuis rebus minimoque te facias familiarem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 12:1)
Hoc non continget tibi, nisi secesseris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 11:1)
Preme ergo quod coepisti, et fortasse perduceris aut ad summum aut eo, quod summum nondum esse solus intellegas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 6:4)
Hoc, de quo loquor, ad quod te conor perducere, solidum est et quod plus pateat introrsus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 5:4)
" Tunc praecipue in te ipse secede, cum esse cogeris in turba."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 6:4)
" Tunc praecipue in te ipse secede, cum esse cogeris in turba";
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 7:4)
o ne illum agere gratias dis omnibus decet, quod satiatus ad requiem homini necessariam, lasso gratam perductus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 12:2)
Libenter haec, mi Lucili, audio non tamquam nova, sed tamquam in rem praesentem perductus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 15:1)
accelera et evade, perduc te in tutum et subinde considera, quam pulchra res sit consummare vitam ante mortem, deinde expectare securum reliquam temporis sui partem, nihil sibi, in possessione beatae vitae positum, quae beatior non fit, si longior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 3:3)
Si agricolam arbor ad fructum perducta delectat, si pastor ex fetu gregis sui capit voluptatem, si alumnum suum nemo aliter intuetur quam ut adulescentiam illius suam iudicet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 1:1)
Denique finem faciam, si hoc unum adiecero, nec infantes nec pueros nec mente lapsos timere mortem et esse turpissimum, si eam securitatem nobis ratio non praestat, ad quam stultitia perducit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 12:1)
Eques Romanus es, et ad hunc ordinem tua te perduxit industria;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 2:1)
A primo mundi ortu usque in hoc tempus perduxit nos ex splendidis sordidisque alternata series.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 5:5)
Itaque illum ego feliciorem dixerim, qui nihil negotii secum habuit, hunc quidem melius de se meruisse, qui malignitatem naturae suae vicit et ad sapientiam se non perduxit, sed extraxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION