라틴어 문장 검색

' Illud audacius genus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 79:5)
novi vero et praecipue declamatores audacius nec mehercule sine motu quodam imaginantur, ut et Seneca in controversia, cuius summa est, quod pater filium et novercam inducente altero in adulterio deprehensos occidit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 89:1)
nam et illud, ubi opus est velocitate, tardum et segne, et hoc, ubi pondus exigitur, praeceps ac resultans merito damnetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 340:3)
nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis felicissime audax.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 97:4)
sed elatum abunde spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in his quae manent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 105:3)
nam et sublimis spiritus attollere orationem potest, et verba poetica libertate audaciora non praesumunt eadem proprie dicendi facultatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 205:3)
nam neque tam plenum et erectum et audax et praecultum senibus convenerit quam pressum et mite et limatum et quale intelligi vult Cicero, cum dicit, orationem suam coepisse canescere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 32:2)
Animus audax, subdolus, varius, quoius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장4)
Quo audacius aggredimini memores pristinae virtutis!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장17)
Quod si tam vos libertatis curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque res publica sicuti nunc vastaretur et beneficia vestra penes optimos, non audacissimos forent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장28)
bonus tantummodo segnior fit, ubi neglegas, at malus improbior.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장54)
Oppidani, qui se locorum asperitate munitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, nihilo segnius bellum parare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장13)
Est enim oratio etiam timidissimis audax.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 6:7)
Nam quemadmodum sapienti viro incessus modestior convenit, ita oratio pressa, non audax.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 14:2)
segnis est urbanus et verna.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION