라틴어 문장 검색

cui adeps quoque innascitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 10:2)
si ne id quidem est, adipe quam vetustissima cervicem et scapulas et spinam perfricare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 4:6)
vel porri, vel marrubii succus, vel nuces graecae cum tragacantho contritae et cum passo mixtae, vel lini semen contritum et cum dulci vino mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, IX De faucium exulceratione. 2:8)
Ergo primis diebus danda est sorbitio ptisanae, vel alicae, vel oryzae, cum qua recens adeps cocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 3:1)
Praecipueque ad id valet vel trifolii semen, vel cuminum, vel apium, vel serpyllum, vel cytisus, vel portulaca, vel nepeta, vel thymum, vel hyssopum, vel satureia:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 3:3)
fit ex lini et nasturtii semine, quo vinum et oleum adjicitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:3)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri duodecim, anisi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVII De Renum morbis. 2:1)
Si vero dolor tantum levandus est, ejusdem cucumeris semina triginta, iidem nuclei viginti, nuces graecae quinque, croci paululum, contrita et cum lacte potui data.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVII De Renum morbis. 2:2)
malum punicum excavare, exemptisque omnibus seminibus, membranas quae inter ea fuerunt, iterum conjicere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 7:2)
Contunditurque cum corticibus seminibusque suis punicum malum, vinoque tali miscetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 9:6)
Si vero vulva exulcerata est, ceratum ex rosa, et recens suilla adeps, et ex ovis album misceatur, idque apponatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 5:1)
Id faciunt etiam albae olivae, et nigrum papaver cum melle assumtum, et gummi cum trito semine apii liquatum, et cum cyatho passi datum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 7:1)
Est etiam circa naturalia vitium, nimia profusio seminis, quod sine venere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut, interposito spatio, tabe hominem consumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 1:1)
nihil ex iis assumere, quae contrahere semen videntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 2:2)
vel cerae et adipis suillae tantumdem una liquandum, deinde his vinum miscendum, atque ubi quod ex eo impositum est, incaluit, detrahendum, et subinde aliud imponendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION