라틴어 문장 검색

Unde caveat lector ne per hujusmodi voces cogitet me speciem vel modum actionis causamve aut rationem physicam alicubi definire, vel centris (quae sunt puncta Mathematica) vires vere et physice tribuere, si forte aut centra trahere, aut vires centrorum esse dixero.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 27:4)
Nam tempus, spatium, locum et motum ut omnibus notissima non definio.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 29:2)
relativum est spatii hujus mensura seu dimensio quaelibet mobilis, quae a sensibus nostris per situm suum ad corpora definitur, & a vulgo pro spatio immobili usurpatur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 31:3)
uti dimensio spatii subterranei, aerei vel caelestis definita per situm suum ad Terram.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 31:4)
Ex positionibus enim & distantiis rerum a corpore aliquo, quod spectamus ut immobile, definimus loca universa;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 36:2)
sciri autem non possit ex situ corporum ad invicem in regionibus nostris, utrum horum aliquod ad longinquum illud datam positionem servet, quies vera ex horum situ inter se definiri nequit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 37:5)
Et propterea motus verus et absolutus definiri nequit per translationem e vicinia corporum, quae tanquam quiescentia spectantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:4)
Unde motus integri et absoluti non nisi per loca immota definiri possunt, et propterea hos ad loca immota, relativos ad mobilia supra retuli:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 39:5)
Igitur conatus iste non pendet a translatione aquae respectu corporum ambientium, & propterea motus circularis verus per tales translationes definiri nequit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 41:15)
At si ex usu definiendae sunt verborum significationes;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 42:2)
Corpus viribus conjunctis diagonalem parallelogrammi eodem tempore describere, quo latera separatis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 12:1)
Certe si tanta sit velocitatum disparitas ut vincatur etiam resistentia omnis, quae tam ex contiguorum & inter se labentium corporum attritione, quam ex continuorum & ab invicem separandorum cohaesione & elevandorum ponderibus oriri solet;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 41:5)
hic limes sit certus & definitus, Problema est vere Geometricum eundem determinare.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. I. De Methodo Rationum primarum & ultimarum, cujus ope sequentia demonstrantur. 59:15)
Hinc etiam Locus punctorum omnium P definiri potest.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 22:2)
Sin curvilineam transmutare oportet, transferenda sunt puncta, tangentes & aliae rectae quarum ope Curva linea definitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION