라틴어 문장 검색

tanta igitur calamitatis praesentis adhibetur a philosopho medicina, quanta inveteratae ne desideratur quidem, nec, si aliquot annis post idem ille liber captivis missus esset, volneribus mederetur, sed cicatricibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 54:4)
servitium acre te nihil inpellit, nec quicquam extrinsecus intrat quod nervos agitet;
(페르시우스, 풍자, satire 565)
Fremit captiva pubes intus et, dum murmurat, roborea moles spirat alieno metu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:13)
Tryphaena lacrimas effudit decepta supplicio - vera enim stigmata credebat captivorum frontibus impressa - sciscitarique submissius coepit, quod ergastulum intercepisset errantes, aut cuius tam crudeles manus in hoc supplicium durassent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:19)
Servitia ecce in frontibus cernitis et vultus ingenuos voluntaria poenarum lege proscriptos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:8)
Acrius invitos multoque ferocius urget Quam qui servitium ferre fatentur Amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 212)
Ipse ego, praeda recens, factum modo vulnus habebo Et nova captiva vincula mente feram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 222)
' Ante eat effuso tristis captiva capillo, Si sinerent laesae, candida tota, genae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 733)
Nunc tibi captivos mittet Germania crines;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1434)
vix precibus, Neptune, tuis captiva resolvit corpora:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 79:2)
servitium miseras tempus in omne pati.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 103:1)
aut ego Sarmaticas videor vitare sagittas, aut dare captivas ad fera vincla manus, aut ubi decipior melioris imagine somni, aspicio patriae tecta relicta meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 220)
protinus argento versos imitantia muros barbara cum pictis oppida lata viris, fluminaque et montes et in altis proelia silvis, armaque cum telis in strue mixta sua, deque tropaeorum, quod sol incendent, auro aurea Romani tecta fuisse fori, totque tulisse duces captivis addita collis vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 115)
inter captivas facie praestante puellas grata nimis Baccho filia regis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권300)
cinnama tu primus captivaque tura dedisti deque triumphato viscera tosta bove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권484)

SEARCH

MENU NAVIGATION