라틴어 문장 검색

apud maiores virtutis id praemium fuerat, cunctisque civium, si bonis artibus fiderent, licitum petere magistratus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장5)
at conditor nostri Romulus tantum sapientia valuit ut plerosque populos eodem die hostis, dein civis habuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장8)
condiditque lustrum quo censa sunt civium quinquagies novies centena octoginta quattuor milia septuaginta duo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 25장12)
is veniam in praeteritum petens quod ei Vettios, Plautios dissimulavisset, nec nunc adulteria obiecturum ait, ne domum servitia et ceteros fortunae paratus reposceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 30장3)
percontatusque Caesarem an iussis populi, an auctoritati senatus cederet, ubi ille unum se civium et consensui imparem respondit, opperiri intra palatium iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 5장5)
adductum et quasi virile servitium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장6)
addidit praecepta (etenim aderat Meherdates), ut non dominationem et servos, sed rectorem et civis cogitaret, clementiamque ac iustitiam, quanto ignota barbaris, tanto laetiora capesseret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 11장2)
servitii decem milia offerebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장2)
aucta laetitia quod quosdam e clade Variana quadragesimum post annum servitio exemerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 27장6)
regnum Vangio ac Sido inter se partivere, egregia adversus nos fide, subiectis, suone an servitii ingenio, dum adipiscerentur dominationes, multa caritate, et maiore odio, postquam adepti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 30장5)
qua pugna filius legati M. Ostorius servati civis decus meruit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 31장8)
atque illi quamvis servitio sueti patientiam abrumpunt armisque regiam circumveniunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 50장5)
copiae Orientis ita dividuntur, ut pars auxiliarium cum duabus legionibus apud provinciam Syriam et legatum eius Quadratum Vmmidium remaneret, par civium sociorumque numerus Corbuloni esset additis cohortibus alisque quae Cappadocia hiemabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 8장2)
ad hoc Armenii ambigua fide utraque arma invitabant, situ terrarum, similitudine morum Parthis propiores conubiisque permixti ac libertate ignota illuc magis ad servitium inclinantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 34장5)
simul studiis inertibus et iuvenum imperitiae suetum livere iis qui vividam et incorruptam eloquentiam tuendis civibus exercerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION