라틴어 문장 검색

utilissima vero haec exercitatio, vel quod duplicis est operis, vel quod poetis quoque aut historiarum futuris scriptoribus plurimum confert.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 266:3)
quibus in demonstrativa consentio, nam et omnes alii scriptores idem tradiderunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 281:1)
neque enim nisi totius causae partibus diligenter inspectis scire possumus, qualem nobis facere animum cognoscentis expediat, severum an mitem, concitatum an remissum, adversum gratiae an obnoxium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 295:3)
has Hermagoras et Apollodorus et alii plurimi scriptores proprie quaestiones vocant, Theodorus, ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pendentes specialia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 307:1)
et quoniam, quae de his erant a scriptoribus artium tradita, verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea, quae partes essent iudicialium causarum, supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio incipiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 331:6)
neque enim istud scriptores artium, quia non liceat, sed quia non putent utile, vetant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 74:1)
plerique scriptores, maxime qui sunt ab Isocrate, volunt esse lucidam, brevem, verisimilem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 120:3)
nam iterationes quidem et ταυτολογίασ et περισσολογίασ, quas in narratione vitandas quidam scriptores artium tradiderunt, transeo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 132:2)
nam id quidem, ne qua contraria aut sibi repugnantia in narratione dicamus, si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur, etiamsi quidam scriptores artium hoc quoque tanquam occultum et a se prudenter erutum tradunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 149:1)
quod cum sit factum iis quoque temporibus, quibus omnis ad utilitatem potius quam ad ostentationem componebatur oratio, et erant adhuc severiora iudicia, quanto nunc faciendum magis, cum in ipsa capitis aut fortunarum pericula inrupit voluptas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 211:1)
neque enim artibus editis factum est, ut argumenta inveniremus, sed dicta sunt omnia, antequam praeciperentur, mox ea scriptores observata et collecta ediderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 214:1)
quid me torvo vultu intueris, Severe?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 61:3)
id porro, quod dicitur, aut est lascivum et hilare, qualia A. Galbae pleraque, aut contumeliosum, qualia nuper Bassi, aut asperum, qualia Cassii Severi, aut lene, qualia Domitii Afri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 136:1)
quae si gravius posita sit, severa est, si levius, ridicula.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 146:3)
nonne etiam quae severissime fit, ioci prope genus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 177:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION