라틴어 문장 검색

Mali etiam morbi testimonium est, vehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, vix excreare, dolorem habere continuum, difficulter ferre morbum, jactare brachia et crura, sine voluntate lacrimare;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 4:1)
et postero die averso medio digito vena ferienda, ut recens coitus ejus resolvatur, iterumque sanguinem fundat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 18:5)
postero die etiam vinum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 5:7)
Plerique ex antiquis tarde dabant, saepe quinto die, saepe sexto:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 6:3)
Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque vel ex inguine, vel ex lassitudine, vel ex aestu, aliave simili re fuit, sic, ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, quum tempus accessionis ita transiit, ut nihil moverit, cibus dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 1:3)
Si vero postero, tertiove, aut quarto die sequuta febris est, scire licet morbum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 2:7)
posteroque die, si febris manet, abstineat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 4:6)
sexto die in lectulo detineri:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIV Curatio tertianae febris. 2:4)
postero die, ab exercitatione unctioneque, aqua tantum contentus, conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIV Curatio tertianae febris. 3:4)
Igitur si cui cum horrore febris accessit, eaque desiit, eodem die et postero tertioque continere se debet, et aquam tantummodo calidam primo die post febrem sumere;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 1:3)
postero tertioque die.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 2:1)
postero die, quum satis quieverit, ambulare, exerceri, ungi, perfricari, cibum capere sine vino:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 4:7)
postero deinde die, iisdem omnibus factis, vespere ei daretur sorbitio et aqua, rursusque frictio adhiberetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 14:6)
posteroque die videre, plenius corpus sit, an extenuetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 8:4)
Si postero die dolor remanet, alvum ducere, sternutamenta evocare, nihil assumere, nisi aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION