라틴어 문장 검색

eo potissimum usus argumento, quod neminem hactenus invenit qui ad similes cogitations animum applicuerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:20)
simili prorsus ratione, quae hucusque in artibus et scientiis inventa sunt, ea hujusmodi sunt ut usu, meditatione, observando, argumentando, reperiri potuerint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:16)
Etenim etiam as nostram existimationem, non solum aliorum utilitatem, pertinere putavimus, ne quis arbitretur levem aliquam de istiusmodi rebus notionem mentem nostram perstrinxisse, atque esse illa quae desideramus ac prensamus tanquam votis similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:4)
Atque homines tamen simili malesano impetu et conspiratione inutili feruntur in intellectualibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:18)
Similis est subtilitas de lineis semper divisibilibus, ex impotentia cogitationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:7)
omnino similis est nostra ratio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:4)
complures aliae proculdubio philosophiarum et theoriarum sectae, similes illis, quae magna varietate olim apud Graecos floruerunt introductae fuissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:5)
ut cogitet simile quiddam etiam in natura rerum universali fieri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:4)
Neque hujusmodi virtutes (non dico eaedem, sed similes) in humani corporis medicinis tantum exquirendae sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:12)
Nam si traducatur ad alia quae similia existimantur, nisi rite et ordine fiat illa traductio, res fallax est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:3)
ne scilicet homines putent se per opera ignis aliquid simile iis quae in natura fiunt educere et formare posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:12)
aut rursus in mechanicis, factorum Bacchi et Cereris, hoc est, praeparationum vini et cervisiae, panificiorum, aut etiam mensae delitiarum, et distillationum, et similium:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:4)
Sed interim minime mirum est, si propositionibus novis (praesertim cum mentione operum) magnum sit factum praejudicium per istos impostores, qui similia tentaverunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 205:9)
Generaliter autem et vulgo, in operibus mechanicis habentur pro novis inventis, si quis jampridem inventa subtilius poliat, vel ornet elegantius, vel simul uniat et componat, vel cum usu commodius copulet, aut opus majore, aut etiam minore, quam fieri consuevit, mole vel volumine exhibeat, et similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 209:3)
Rursus in moribus et institutis scholarum, academiarum, collegiorum, et similium conventuum, quae doctorum hominum sedibus et eruditionis culturae destinata sunt, omnia progressui scientiarum adversa inveniuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION