라틴어 문장 검색

neque aciem aut proelium dici decuerit in quo semermi ac palantes trucidati sunt sine nostro sanguine.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 39장3)
sed videbat id sine rege Perse non posse fieri, ideoque eum amicum sibi cupiebat adiungi neque dubitabat facile se consecuturum, si modo eius conveniundi habuisset potestatem.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 5:1)
neque tamen umquam plures quam tres cohortes in urbe esse passus est easque sine castris, reliquas in hiberna et aestiua circa finitima oppida dimittere assuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 49장 1:2)
Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem, sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:1)
nam si id culpa senectutis accideret, eadem mihi usu venirent reliquisque omnibus maioribus natu, quorum ego multorum cognovi senectutem sine querella, qui se et libidinum vinculis laxatos esse non moleste ferrent nec a suis despicerentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 10:6)
sin autem sic agetis ut arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere possitis aut qua re aut quo modo, ac tantum modo sine suspicione latrabitis, crura quidem vobis nemo suffringet, sed, si ego hos bene novi, litteram illam cui vos usque eo inimici estis ut etiam Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 2:8)
Multi ergo utrinque sine morte labuntur, plures cruenti vulneribus referunt veluti ex proelio pedem, nec tamen cuiusquam ira laxatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:10)
Nec mea quod rigidis horrent densissima saetis corpora, turpe puta (turpis sine frondibus arbor, turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:27)
certe iidem vos estis Romani, qui ideo felicia bella vestra esse, quia iusta sint, prae vobis fertis, nec tam exitu eorum, quod vincatis, quam principiis, quod numquam sine causa suscipiatis, gloriamini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 242:1)
sic et Didoni decretum fuerat ut urbem praeclaram statueret, ulcisceretur virum, poenas de parricidio fratris exigeret, perveniret autem ad seram mortem sine ulla felicitatis offensa, si Troiana classis ad litus Africae non veniret, qua portum Carthaginis ingressa nec continuaretur ulterius reginae nota felicitas, nec expectaretur ad mortem dies illa sera quae fuerat constituta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69617)
Ideoque repraesentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam potest anima sola sine materia stabili, id est carne, et quod omnino de iudicio dei pati debent animae, non sine carne meruerunt intra quam omnia egerunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 4:2)
propter quos motus cum senatus consules quam tribunos creari mallet, neque posset per intercessiones tribunicias senatus consultum fieri, res publica a consulibus ad interregnum, neque id ipsum - nam coire patricios tribuni prohibebant - sine certamine ingenti, redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 463:2)
haec sine ullius adsensu cavillante Appio en inquit, "Quirites, illius Appi progenies, qui decemvir in annum creatus altero anno se ipse creavit, tertio nec ab se nec ab ullo creatus privatus fasces et imperium obtinuit, nec ante continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 472:1)
In omni uero sacro igni neque lenibus et glutinosis [cibis], neque salsis et acribus utendum est, sed is, quae inter utrunque sunt, qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, aues, exceptoque apro omnis fere uenatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:1)
an lex causam nec patris nec filii aestimet, sed omnis pater a filio alendus sit dixit legem hanc pro malis patribus scriptam esse, bonos etiam sine lege ali.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION