라틴어 문장 검색

regium Pyrrhi bello legio a nobis Reginis ipsis ut mitteremus orantibus in praesidium missa urbem, ad quam defendendam missa erat, per scelus possedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 351:1)
an bello persecuti sceleratam legionem, in potestatem nostram redactam, tergo et cervicibus poenas sociis pendere cum coegissemus, urbem agros suaque omnia cum libertate legibusque Reginis reddidimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 352:1)
ne istuc inquit optimus maximus sirit Iunoque regina, cuius in tutela Argi sunt, ut illa civitas inter tyrannum Lacedaemonium et latrones Aetolos praemium sit posita in eo discrimine ut miserius a vobis recipiatur quam ab illo capta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 272:1)
ab Reginis et Neapolitanis et Tarentinis, ex quo in nostram venerunt potestatem, uno et perpetuo tenore iuris, semper usurpato, numquam intermisso, quae ex foedere debent exigimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 182:2)
C. Livius praefectus Romanae classis, cum quinquaginta navibus tectis profectus ab Roma Neapolim, quo ab sociis eius orae convenire iusserat apertas naves quae ex foedere debebantur, Siciliam inde petit fretoque Messanam praetervectus, cum sex Punicas naves ad auxilium missas accepisset et ab Reginis Locrisque et eiusdem iuris sociis debitas exegisset naves, lustrata classe ad Lacinium, altum petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 468:1)
proelio ultimo, quo cum Liguribus signis collatis conflixit, aedem Iunoni reginae vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 21:1)
ipse Sulpiciam gravem feminam, socrum suam, percunctatus est, ecquam anum Aebutiam ex Aventino nosset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 113:2)
satis exploratum de Aebutio ratus consul non vanum auctorem esse, Aebutia dimissa socrum rogat ut Hispalam indidem ex Aventino libertinam, non ignotam viciniae, arcesseret ad sese:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 118:1)
in interiorem partem aedium abductam socru adhibita consul, si vera dicere inducere in animum posset, negat perturbari debere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 120:1)
consul rogat socrum ut aliquam partem aedium vacuam faceret quo Hispala immigraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 143:1)
et alter ex censoribus M. Aemilius petiit ab senatu ut sibi dedicationis causa templorum reginae Iunonis et Dianae, bello Ligustino ante annis octo vovisset, pecunia ad ludos decerneretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 604:1)
Ab Reginis triremi una sumpta, ab Locris duabus, ab Uritibus quattuor, praeter oram Italiae supervectus Calabriae extremum promunturium Ionio mari Dyrrhachium traicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 512:1)
At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi, itaque me Iuno regina et Iovis supremi filia itaque me Saturnus eius patruos - Mel.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1294)
suos rex reginae placet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 2135)
quod quisque in animo habet aut habiturust sciunt, sciunt id quod in aurem rex reginae dixerit, sciunt quod Iuno fabulatast cum Iove;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2224)

SEARCH

MENU NAVIGATION