라틴어 문장 검색

nam equae pullae cum primum coeunt, si macrae sunt, et debilitantur et debiles creant, post primum autem partum tenues esse debent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1302)
et consequens est quod dicit, ut vinum, per na- turam calidum, in provincia frigida non possit creari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3802)
alioquin, licet sit candidus lanis, ex eo pullos, id est nigros, creari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3863)
dulcibus fluviis salsa enim aqua magis pruriginem creat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4451)
nam quodam tempore cum Nilus plus aequo excrevisset et diu permansisset in campis, ex aqua fluminis et calore provinciae diversa et plurima in limo animalia sunt creata, quae, recedente in alveos suos Nilo, et integra et quae semiplena fuerant, putrefacta sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4782)
nam cum alia terra semel aliquid creet, horti numquam sine fructu sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1116)
verum ipsae e foliis apes, ut Plinius ait, gallinarum more incubant et vermiculos creant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2001)
nam dicit ubi creetur, qualis sit, quid possit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2712)
nam ideo verbe- rantur, ut ex putrefacto cruore vermes creentur, unde apes sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2852)
altius omnem expediam p. r. a. o. f. contra in Aeneide "sed summa sequar fastigia rerum". sane sciendum, Plinium dicere de bubus apes, de equis crabrones, de mulis fucos, de asinis vespas creari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2861)
nam ne continuatio nominum posset creare fastidium, in aliis habitum, in aliis commemorat virginitatem, in aliis pulchritudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3364)
"Quae singula non modo ut crearentur, fierent, disponerentur, summi opificis et perfectae rationis eguerunt, verum etiam sentiri, perspici, intellegi sine summa sollertia et ratione non possunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:13)
"Ceterum si dii creare possent,interire nonpossent, plures totis hominibus deos haberemus, ut iam eos nec caelum contineret nec aër caperet nec terra gestaret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:25)
aut num sortiuntur inter se, quae declinet, quae non?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 67:6)
etenim omnium rerum, quas et creat natura et tuetur, quae aut sine animo sunt aut multo secus, earum summum bonum in corpore est, ut non inscite illud dictum videatur in sue, animum illi pecudi datum pro sale, ne putisceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 51:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION