라틴어 문장 검색

Nullus angustus est locus, qui hanc tam magnarum virtutium turbam capit ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 56:6)
videbis primum ipsam insulam ab Italia angusto interscissam freto, quam continenti quondam cohaesisse constat ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 96:4)
Domus haec sapientis angusta, sine cultu, sine strepitu, sine apparatu, nullis adservatur ianitoribus turbam venali fastidio digerentibus, sed per hoc limen vacuum et ab ostiaris liberum fortuna non transit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 81:1)
Omnia ista, non refert in quantum procedant extendantque se, angusta sunt, misera, depressa;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 135:4)
Atqui hoc dicit, illam extolli vult et deprimi, quoniam laetitia ob recte factum clara magnificaque est, ira ob alienum peccatum sordida et angusti pectoris est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 30:3)
Ut hoc ita sit, quam angusta innocentia est ad legem bonum esse!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 150:2)
Adice quod, cum indignatio eius a nimio sui suspectu veniat et animosa videatur, pusilla est et angusta ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 34:1)
Iter angustum rixas transeuntium concitat, diffusa et late patens via ne populos quidem collidit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 199:2)
utique ubi causas fateri pudet et tormenta introsus egit verecundia, in angusto inclusae cupiditates sine exitu se ipsae strangulant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:2)
Sive spatiatur et se utitur suo iure, sive precarios habet excessus cogiturque vela contrahere, sive otiosa mutaque est et in angusto circumsaepta, sive adaperta, in quocumque habitu est, proficit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 51:2)
Exiguae saepe areae in multos usus discribentis arte patuerunt et quamvis angustum pedem dispositio fecit habitabilem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 93:4)
Quemadmodum idem exercitus modo latius panditur modo in angustum coartatur et aut in cornua sinuata media parte curvatur aut recta fronte explicatur, vis illi, utcumque ordinatus est, eadem est et voluntas pro eisdem partibus standi :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 18:2)
Iam, inquit, angustum tempus est:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Raptor patrem non exorans.28)
recepissem te, nisi anguste sederem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ter abdicatus venenum tenens.38)
sed multa licet non excipiantur, intelleguntur et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.29)

SEARCH

MENU NAVIGATION