라틴어 문장 검색

Nam illud nec consequi posse me spero, ut vocabula conprehendam quae singulis apud vos diebus adduntur, dum alios fastos variisque alios nominibus nuncupatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 3:2)
Hunc ego si potui tantum sperare dolorem, Et perferre, soror, potero.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 6:5)
Invenio tamen posse aliquem et ex eo quod iam speraverit movere pathos, ut Evander:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 8:1)
Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus Procurate viri, et pugnam sperate parati.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 4:1)
hic ad sperandam praesentis mali absolutionem gemini casus hortatur eventu.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 7:2)
qui cum filiis suis rectum dando consilium non optinuisset adsensum atque ideo esset in simultate cum liberis, ubi hoc aemulis causam fuisse gaudii comperit ex illa discordia sperantibus in domo regnantis nasci posse novitatem, universitate civium convocata ait succensuisse quidem se filiis non adquiescentibus patriae voluntati, sed hoc sibi postea visum paternae aptius esse pietati, ut in sententiam liberorum ipse concederet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 12:2)
Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus Procurate viri et pugnam sperate parati, aut, ut Homerus brevius et expressius dixit, Νῦν δ’ ἔρχεσθ’ ἐπὶ δεῖπνον, ἵνα ξυνάγωμεν ἄρνα.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 23:2)
liceat sperare timenti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:7)
Iam, quot apud Sacri cecidere cadavera portum, Aut Collina tulit stratas quot porta catervas, Tunc cum paene caput mundi rerumque potestas Mutavit translata locum, Romanaque Samnis Ultra Caudinas speravit vulnera Furcas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:49)
at vobis vilior hoc est Vestra fides, quod pro caussa pugnantibus aequa Et veniam sperare licet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:68)
Omnibus incerto venturae tempore vitae, Par animi laus est, et quos speraveris annos Perdere, et extremae momentum abrumpere lucis, Accersas dum fata manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:41)
O utinam, quo plus habeat mors unica famae, Promittant veniam, iubeant sperare salutem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:58)
Numquam saevae sperare novercae Plus licuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:37)
Curio fusas Ut vidit campis acies, et cernere tantas Permisit clades compressus sanguine pulvis, Non tulit adflictis animam producere rebus, Aut sperare fugam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:49)
Licet omne deorum Obsequium speres:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION