라틴어 문장 검색

Hyrcano in sanguine pulcher ipse subit curru, diraque adspargine latos mutat agros, spolia a tergo flentesque catervae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권25)
sed dum spolia omnia caesis eripiunt, videre nefas, et maestus uterque respicit ad fratrem pariterque errasse queruntur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권190)
et iam corporibus sese spoliisque cadentum clauserat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권318)
magno sic fatus agebat procursu fremituque viros, furor omnibus idem Tydeos invisi spoliis raptoque potiri corpore, non aliter subtexunt astra catervae incestarum avium, longe quibus aura nocentem aera desertasque tulit sine funere mortes;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권15)
"at tu, qui tumidus spoliis et sanguine gaudes insontis pueri, non hoc ex amne potentem Inachon aut saevas victor revehere Mycenas, ni mortalis ego et tibi ductus ab aethere sanguis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권203)
Olim autem inceptae clamore exterrita pugnae regina extulerat notum penetralibus ensem, ensem sceptriferi spolium lacrimabile Lai.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권346)
Iamque domos patrias Scythicae post aspera gentis proelia laurigero subeuntem Thesea curru laetifici plausus missusque ad sidera vulgi clamor et emeritis hilaris tuba nuntiat armis, ante ducem spolia et, duri Mavortis imago, virginei currus cumulataque fercula cristis et tristes ducuntur equi truncaeque bipennes, quis nemora et solidam Maeotida caedere suetae, corytique leves portantur et ignea gemmis cingula et informes dominarum sanguine peltae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권260)
Virtutis spolia cum videt, gaudet labor.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 791)
In oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent in eventus sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 10:1)
Spolia colliguntur exposita, et caelestis palmae gaudia miles religiosus amplectitur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:9)
Beniamin lupus rapax, mane comedet praedam et uespere diuidet spolia.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXIV.6)
inde exercitu victore reducto, ipse, cum factis vir magnificus tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabricate ad id apte ferculo gerens in Capitolium escendit ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Iovis finis cognomenque addidit deo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 115:1)
Feretri inquit, haec tibi victor Romulus rex regia arma fero, templumque his regionibus quas modo animo metatus sum dedico sedem opimis spoliis, quae regibus ducibusque hostium caesis me auctorem sequentes posteri ferent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 116:1)
ita deinde diis visum, nec inritam conditoris templi vocem esse qua laturos eo spolia posteros nuncupavit, nec multitudine conpotum eius doni volgari laudem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 117:2)
bina postea inter tot annos, tot bella, opima parta sunt spolia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 117:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION