라틴어 문장 검색

> lucet igitur'?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 129:4)
> lucet autem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 129:13)
lucet igitur'?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 129:14)
non enim quem ad modum si quaesitum ex eo sit stellarum numerus par an impar sit, item si de officio multisque aliis de rebus, in quibus versatus exercitatus, nescire se dicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 147:5)
quamcumque vero sententiam probaverit eam sic animo conprensam habebit ut ea quae sensibus, nec magis adprobabit nunc lucere quam, quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem, habere mentem quae et se et ipsum fabricata sit et omnia moderetur moveat regat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 159:1)
erit ei persuasum etiam solemn lunam stellas omnes terram mare deos esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia ea permanet et transeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 159:2)
Hicetas Syracosius, ut ait Theophrastus, caelum solem lunam stellas supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 165:6)
non enim magis adsentiuntur nec adprobant lucere nunc quam cum cornix cecinerit tum aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis adfirmabunt signum illud si erunt mensi sex pedum esse, quam solem, quem metiri non possunt, plus quam duodeviginti partibus maiorem esse quam terram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 172:5)
In hoc ipso quod in elementis dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc 'si dies est lucet', quanta contentio est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 193:4)
ita tu nunc Catule lucere nescis, nec tu Hortensi in tua villa nos esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 195:8)
nondum lucebat cum Ameriae scitum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 3:2)
quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:1)
In qua multi floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Demetrius meo iudicio praestitit ceteris, cuius oratio cum sedate placideque liquitur, tum inlustrant eam quasi stellae quaedam translata verba atque immutata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 1:2)
aut qui dissipatos homines congregavit et ad societatem vitae convocavit, aut qui sonos vocis, qui infiniti videbantur, paucis litterarum notis terminavit, aut qui errantium stellarum cursus praegressiones insti[tu]tiones notavit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 61:4)
adsciscere 295 16 305 9 aspernari rationem, aspernatio (ἀποστρέφεσθαι) v. λόγοσ astra, sidera, stellae 239 29 248 27 252 3 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.24)

SEARCH

MENU NAVIGATION