라틴어 문장 검색

quam necesse est studiosius novisse, quod habet multas et varias naturales quaestiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장38)
Cum autem cotidie faciendo tritiores manus ad aedificandum perfecissent et sollertia ingenia exercendo per consuetudinem ad artes pervenissent, tum etiam industria in animis eorum adiecta perfecit, ut, qui fuerunt in his studiosiores, fabros esse se profiterentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장24)
sed uti fuerint ea exquisita, dignum studiosis agnoscere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장9)
Non fuit elegantia illud aut cura, sed studiosa luxuria, immo ne studiosa quidem, quoniam non in studium sed in spectaculum comparaverant, sicut plerisque ignaris etiam puerilium litterarum libri non studiorum instrumenta sed cenationum ornamenta sunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 86:2)
Pars ego nympharum quae sunt in Achaide dixit, una fui, nec me studiosius altera saltus legit nec posuit studiosius altera casses.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:1)
A bono doctore tradita ideo dixi, quia bonos doctores medicosque, artifices quoque et magistros ac operarios, et in qualibet arte vel professioneperitiores semper eligere debes, eorumque consilium et auxilium, si opusfuerit, postulare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 61:1)
Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam sophista, utriusque linguae callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis et minutis doctoribus qui τεχνικοί appellantur, atque in disserendo tamen non impiger, usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque apodictico, sed eiusdem quaestionis, cuius esset ea ipsa res de qua quaereretur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 4:1)
cumque nos cum consobrinis nostris, Aculeonis filiis, et ea disceremus, quae Crasso placerent, et ab eis doctoribus, quibus ille uteretur, erudiremur, etiam illud saepe intelleximus, cum essemus eius domi, quod vel pueri sentire poteramus, illum et Graece sic loqui, nullam ut nosse aliam linguam videretur, et doctoribus nostris ea ponere in percontando eaque ipsum omni in sermone tractare, ut nihil esse ei novum, nihil inauditum videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 2:2)
In gymnasiis publicis nostris, doctorum et Professorum omnium, quos de literatura Romana tractare oportet, sermo plane Romanus, non civitate donatus, videatur, Tales, porro, viri, inveniri possunt, dummodo Collegiorum nostrorum curatores, ira, amicitia, inimicitiis, odio, invidia, praejudicio foedo, in doctoribus eligendis, penitus, omissis, publico duntaxat commodo inservire velint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.43)

SEARCH

MENU NAVIGATION