라틴어 문장 검색

negotialem, quam πραγματικήν vocat, in qua de rebus ipsis quaeritur, remoto personarum , ut, Sitne liber qui est in assertione, an divitiae superbiam pariant, an iustum quid, an bonum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 140:2)
sed hic ornatus (repetam enim) virilis et fortis et sanctus sit nec effeminatam levitatem et fuco ementitum colorem amet, sanguine et viribus niteat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 70:3)
In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis levitatem et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio sententiarum atque verborum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 27:2)
et certe nullum aptum atque idoneum verbum permutemus gratia levitatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 401:4)
tamen circa praecepta sententiae levitasque verborum et compositionis probabilis, daturque ei palma in illo medio genere dicendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 53:2)
sed verba emendantur et numeri, manet in rebus temere congestis quae fuit levitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 179:4)
Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장7)
Post, ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장12)
pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장6)
Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 12장2)
Nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장13)
Sed ubi periculum advenit, invidia atque superbia post fuere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장9)
Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장4)
Saepe ipsa plebs aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum armata a patribus secessit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 33장5)
quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION