라틴어 문장 검색

nam sic et ostendit lucidissime causam et nihil fecit altero supervacuum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 262:3)
nam et auctoritati plurimum detrahunt minuta illa nec iam membra sed frusta, et huius gloriae cupidi, quo subtilius et copiosius divisisse videantur, et supervacua adsumunt et quae natura singularia sunt secant, nec tam plura faciunt quam minora;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 275:1)
), tum brevis nec ullo supervacuo onerata verbo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 276:2)
namque et adfectus duplici ratione excludendos putabant, primum quia vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia iudicem a veritate depelli misericordia gratia similibusque non oporteret, et voluptatem audientium petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro digium arbitrabantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 2:2)
et status nosse atque ea, de quibus supra scripsimus, intueri supervacuum foret, nisi ad hanc perveniremus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 5:2)
contra species firmam probationem habet generis, infirmam refutationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 150:9)
nam ut tela supervacua sunt nescienti, quid petat, sic argumenta, nisi provideris cui rei adhibenda sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 203:3)
firmissimis argumentorum singulis instandum, infirmiora congreganda sunt, quia illa per se fortia non oportet circumstantibus obscurare, ut qualia sunt appareant, haec imbecilla natura mutuo auxilio sustinentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 269:1)
quaesitum etiam, potentissima argumenta primone ponenda sint loco, ut occupent animos, an summo, ut inde dimittant, an partita primo summoque, quod Homerica dispositione in medio sint infirma, ut ab aliis crescant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 279:1)
sed mihi supervacuum videbatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 280:3)
plura simul invadimus, si aut tam infirma sunt, ut pariter impelli possint, aut tam molesta, ut pedem conferre cum singulis non expediat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 299:1)
palam etiam contraria et supervacua et stulta reprehendere nullius est artis, ideoque nec rationes eorum nec exempla tradere necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 304:1)
id quoque (quod obscurum vocant), quod secreto et sine teste aut argumento dicitur factum, satis natura sua infirmum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 304:2)
est tamen interim oratoris efficere, ut quid aut contrarium esse aut a causa diversum aut incredibile aut supervacuum aut nostrae potius causae videatur esse coniunctum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 305:1)
facit hoc Cicero supervacuum, quia ipse fateatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 306:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION