라틴어 문장 검색

cumque omnes dii libenter migrassent, Terminus solus, hoc est limitum deus, discedere noluit, sed illic remansit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4465)
tunc de hoc ipso sacrificatum est et deprehensum, quod Terminus cum Iove remanens aeternum urbi imperium cum religione significaret;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4466)
unde in Capitolio prona pars tecti patet, quae lapidem ipsum Termini spectat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4467)
nam Termino non nisi sub divo sacrificabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4468)
hinc ergo nunc dixit 'Capitolii inmobile saxum accolet', quia Terminus non est revulsus de loco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4469)
nomina enim Graeca in 'ησ' exeuntia, quae genetivum in 'εοσ' mittunt per plenam elocutionem, cum eundem casum per synaeresin in 'ουσ' miserint, accusativum in 'η' mittant necesse est, ideo quia cum naturam suam servant, accusativum in vocalem mittunt, non in consonantem, et debet synaeresis plenitudinis servare rationem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 24334)
vellem statvisse olim est quod volui his malis terminum dare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3023)
ab limite limes est agri terminus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 531)
inventa autem est haec ars tempore, quo Nilus plus aequo crescens confudit terminos possessionum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 412)
Horatius "quod semel dictum est stabilisque rerum terminus servet".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 472)
limite termino, ut "limes agro positus". ne signare quidem 'signare' notare, propterea quod, cum agri colonis dividerentur, fossa ducebatur ab oriente ad occidentem, quae cardo nuncupabatur, et alia de septentrione ad meridiem, qui decimanus limes vocabatur, et alii minores erant in obliquum discreti, qui lineares appellabantur et agros per centurias sive per iugera divisos coercebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1261)
ergo ipsas quamvis angustus terminus aevi ex- cipiat, genus inmortale manet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2086)
"Sed quatenus indulgentes insano atque inepto labori ultra humilitatis nostrae terminos evagamur et in terram proiecti caelum ipsum et ipsa sidera audaci cupiditate transcendimus, vel hunc errorem saltem non vanis et formidulosis opinionibus implicemus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:7)
"Tu in caelo summam potestatem dividi credas et scindi veri illius ac divini imperii totam maiestatem, cum palam sit parentem omnium deum nec principium habere nec terminum, qui nativitatem omnibus praestet, sibi perpetuitatem, qui ante mundum fuerit sibi ipse pro mundo:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:20)
"Nec tormentis aut modus ullus aut terminus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION