라틴어 문장 검색

Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita".
(불가타 성경, 요나서, 4장3)
Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius.
(불가타 성경, 미카서, 2장2)
Vos autem contra populum meum ut adversarium consurgitis. Desuper tunica pallium tollitis ei; qui transibant fiducialiter, fiunt quasi bello capti.
(불가타 성경, 미카서, 2장8)
Sed odio habetis bonum et diligitis malum. Violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum.
(불가타 성경, 미카서, 3장2)
Et speciosa denudatur, tollitur, et ancillae eius gemunt ut columbae et percutiunt corda sua.
(불가타 성경, 나훔서, 2장8)
Et ecce operculum plumbi elevatum est, et ecce mulier una sedens in medio ephae.
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장7)
Et salvabit Dominus prius tabernacula Iudae, ut non elevetur gloria domus David et gloria habitantium Ierusalem contra Iudam.
(불가타 성경, 즈카르야서, 12장7)
In die illa erit tumultus Domini magnus in eis, et apprehendet vir manum proximi sui, et elevabitur manus eius super manum proximi sui.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장13)
et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장3)
Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam, quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quae erant a primis diebus;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장29)
et cogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere in populo et persequi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장2)
Et congregatae sunt gentes, quae sunt in Galaad, adversus Israel, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos; et fugerunt in Datheman munitionem
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장9)
Et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi; in crastinum constituerunt admovere ad munitiones et comprehendere et tollere omnes eos in una die.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장27)
et quia, qui erant de Hellade, voluerunt ire et tollere eos, et innotuit sermo his,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장9)
et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장39)

SEARCH

MENU NAVIGATION