라틴어 문장 검색

omnia licet foris resonent, dum intus nihil tumultus sit, dum inter se non rixentur cupiditas et timor, dum avaritia luxuriaque non dissideant nec altera alteram vexet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 5:4)
pulsare superbas potentiorum fores, digerere in litteram senes orbos, plurimum in foro posse invidiosa potentia ac brevis est et, si verum aestimes, sordida.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 10:4)
Confitere non curiae te, non fori, non ipsius rerum naturae desiderio tardiorem ad moriendum fieri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 17:9)
Faeneratorem non fugat a foro decoctor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 2:5)
Hi non in foro nec in consultorum atrio, sed in Pythagorae tacito illo sanctoque secessu didicerunt iura, quae florenti tunc Siciliae et per Italiam Graeciae ponerent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 6:5)
Hunc vidimus in bello fortem, in foro timidum, animose paupertatem ferentem, humiliter infamiam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 9:2)
Iulias postmeridianus consul, homo quantumvis vafer, qui semper videt ἅμα πρόσσω και` ὀπίσσω. Is multa diserte, quod in foro vivebat, dixit, quae notarius persequi non potuit, et ideo non refero, ne aliis verbis ponam, quae ab illo dicta sunt.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:7)
"Fundite fletus, edite planctus, resonet tristi clamore forum:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:13)
absint ex hoc foro lenones, absint meretrices, ne quid parum sanctum occurrat, dum sacerdos legitur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 1:5)
accusator inuentus est qui pudicitiae eius in foro testimonium redderet.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 18:11)
sed quoniam fratribus tuis ambitiosa curae sunt, foroque se et honoribus parant, in quibus ipsa quae sperantur timenda sunt, ego quoque eius alioqui processus auidus et hortator laudatorque uel periculosae dum honestae modo industriae duobus filiis nauigantibus te in portu retineo.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 4:3)
census senatorium gradum ascendit, census equitem Romanum a plebe discernit, census in castris ordinem promouet, census iudices in foro legit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 17:12)
hoc autem in foro esse curatorem petere quod in scolastica dementiae agere.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 13:5)
Albucius non tulit hanc contumeliam, sed iuratus calumniam sibi inposuit numquam amplius in foro dicere.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 7:21)
quid habeo quare in foro dicam, cum plures me domi audiant, quam quemquam in foro?
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION