라틴어 문장 검색

" o puer, exilii decepto causa magistro, quem fuit utilius non docuisse mihi, huc quoque venisti, pax est ubi tempore nullo, et coit adstrictis barbarus Hister aquis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 37)
pro quibus exilium misero est mihi reddita merces, id quoque in extremis et sine pace locis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 313)
torqueor en gravius, repetitaque forma locorum exilium renovat triste recensque facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 721)
haec tua pertulerit si quis mihi verba, fatebor protinus exilium mollius esse meum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 418)
cum Varius Graccusque darent fera dicta tyrannis, Callimachi Proculus molle teneret iter, Tityron antiquas Passerque rediret ad herbas aptaque venanti Grattius arma daret, Naïdas a Satyris caneret Fontanus amatas, clauderet imparibus verba Capella modis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1614)
talibus ut dictis nostros descendit in annos, substitit in medios praescia lingua sonos, puppibus egressus Latia stetit exul in herba, felix, exilium cui locus ille fuit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권307)
signa recensuerat bis sol sua, tertius ibat annus, et exilio terra paranda nova est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권378)
"exilio mutant urbem Tiburque recedunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권427)
"exilium quodam tempore Tibur erat!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권428)
Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli , Artificis periit cum caput Arte sua . Unus - et hoc ipsum est iniuria magna - perennem Candoris titulum non sinit esse mei . Quisquis is est , - nam nomen adhuc utcumque tacebo - Cogit inassuetas sumere tela manus . Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus Non sinit exilio delituisse meo ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 1:5)
Utque Iovis Libyci templum violare parantes, Acta noto vultus condat harena tuos . Utque necatorum Darei fraude secundi , Sic tua subsidens devoret ora cinis . Aut ut olivifera quondam Sicyone profecto, Sit frigus mortis causa famesque tuae . Aut ut Atarnites , insutus pelle iuvenci Turpiter ad dominum praeda ferare tuum . Inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei, Qui datus est leto coniugis ense suae . Quosque putas fidos , ut Larisaeus Aleuas Vulnere non fidos experiare tuo . - Utque Milo , sub quo cruciata est Pisa tyranno , Vivus in occultas praecipiteris aquas . Quaeque in Aphidantum Phylaceia regna tenentem A Iove venerunt , te quoque tela petant . - Aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris, Nudus Achillea destituaris humo .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 15:2)
Proditor ut saevi periit auriga tyranni, Qui nova Myrtoae nomina fecit aquae :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 17:8)
Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 27:8)
Qui postquam tecta tyranni intravere sui, "non est hortamine longo nunc" ait "utendum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:3)
Iamque deus posita fallacis imagine tauri se confessus erat Dictaeaque rura tenebat, cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam imperat et poenam, si non invenerit, addit exilium, facto pius et sceleratus eodem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION