라틴어 문장 검색

Quid lapidum gemmarumque fulgor et inter rapidorum torrentium aurum harenas interfluens et in mediis terris medioque rursus mari aeriae ignium faces et vinculum terrarum oceanus, continuationem gentium triplici sinu scindens et in- genti licentia exaestuans ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 105:1)
non illos interfusa maria discludunt nec alti- tudo montium aut inviae valles aut incertarum vada Syrtium:
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 152:4)
Nam cum Babylona oppugnaturus festinaret ad bellum, cuius maxima momenta in occasionibus sunt, Gynden late fusum amnem vado transire temptavit, quod vix tutum est, etiam cum sensit aestatem et ad minimum deductus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 126:3)
Iam vero si quis observaverit nudari litora pelago in se recedente eademque intra exiguum tempus operiri, credet caeca quadam volutatione modo contrahi undas et introrsum agi, modo erumpere et magno cursu repetere sedem suam, cum interim illae portionibus crescunt et ad horam ac diem subeunt ampliores minoresque, prout illas lunare sidus elicuit, ad cuius arbitrium oceanus exundat.
(세네카, De Providentia, book 1 5:1)
"deliberat Alexander an Oceanum nauiget, cum exaudita uox esset:"
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.55)
escendat licet meumque victrix teneat Alcmene locum, pariterque natus astra promissa occupet, in cuius ortus mundus impendit diem tardusque Eoo Phoebus effulsit mari retinere mersum iussus Oceano iubar.
(세네카, Hercules Furens 1:11)
notum Cithaeron pavit Oceano pecus.
(세네카, Hercules Furens 3:14)
penetrare iussus solis aestivi plagas et adusta medius regna quae torret dies utrimque montes solvit ac rupto obice latam ruenti fecit Oceano viam.
(세네카, Hercules Furens 3:15)
Quam tunc habebat, cum per arentem plagam et fiuctuantes more turbati maris adit harenas bisque discedens fretum et bis recurrens, cumque deserta rate deprensus haesit Syrtium brevibus vadis et puppe fixa maria superavit pedes.
(세네카, Hercules Furens 4:17)
intus immensi sinus placido quieta labitur Lethe vado demitque curas, neve remeandi amplius pateat facultas, flexibus multis gravem involvit amnem:
(세네카, Hercules Furens 10:14)
cingitur duplici vado * adversa Ditis regia, atque ingens domus umbrante luco tegitur, hic vasto specu pendent tyranni limina, hoc umbris iter, haec porta regni, campus hanc circa iacet, in quo superbo digerit vultu sedens animas recentes dira maiestas dei.
(세네카, Hercules Furens 11:4)
Ferale tardis imminet saxum vadis.
(세네카, Hercules Furens 12:1)
Transvectus vada Tartari pacatis redit inferis.
(세네카, Hercules Furens 12:58)
numquid Hesperii maris extrema tellus hunc dat Oceano modum?
(세네카, Hercules Furens 17:4)
tulimus Oceani minas, nec ulla valuit quatere tempestas ratem 50 quamcumque pressi - pars quota est Perseus mei?
(세네카, Hercules Oetaeus 1:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION