라틴어 문장 검색

eum in equum imponunt et armis arreptis Aetolos vagos per urbem caedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 436:2)
iamque ipsi urbi terribilis erat, cum dispositis omnis generis tormentis non vagi modo circa muros temere adpropinquantes, sed etiam qui in navibus erant, saxis tormento emicantibus percutiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 124:1)
et eruptiones in vagos populatores non sine volneribus hostium factae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 157:4)
sine ulla sede vagi dimicassemus, ut quo victi, quo victores nos reciperemus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 501:2)
ad sex milia, qui Pydnam ex acie perfugerant, vivi in potestatem pervenerunt, et vagi ex fuga quinque milia hominum capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 534:3)
quid me raptas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 46)
quod lubet, non lubet iam id continuo, ita me Amor lassum animi ludificat, fugat, agit, appetit, raptat, retinet, lactat, largitur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 15)
Te adloquor, viti probrique plena, quae circum vicinos vagas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 526)
nam hoc loco, quia pingi potuit, praesens tempus posuit, superius, quia pingi non potuit, sed referri, perfecto exsecutus est tempore dicendo 'raptaverat', non 'raptabat'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4846)
hic, qualis flatu placidum mare matutino horrificans Zephyrus proclivas incitat undas aurora exoriente vagi sub limina solis, quae tarde primum clementi flamine pulsae procedunt, leviterque sonant plangore cachinni, post vento crescente magis magis increbescunt purpureaque procul nantes ab luce refulgent, sic tum vestibuli linquentes regia tecta ad se quisque vago passim pede discedebant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION