라틴어 문장 검색

falsa enim et incredibilia natura necesse est aut magis moveant, quia supra vera sunt, aut pro vanis accipiantur, quia vera non sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 80:4)
nam ut orantem pro capite sollicitudo deceat et cura et ad amplificandam orationem quasi machinae, ita in parvis rebus iudiciisque vana sint eadem, rideaturque merito, qui apud disceptatorem de re levissima sedens dicturus utatur illa Ciceronis confessione, non modo se animo commoveri, sed etiam corpore ipso perhorrescere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 45:1)
nam et in hoc maximum, si aequi iudices sumus, beneficium est, ut non fallamus vana spe litigantem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 122:1)
mihi orationis differentiam fecisse et dicentium et audientium videntur, quod Attici limati quidam et emuncti nihil inane aut redundans ferebant, Asiana gens tumidior alioqui atque iactantior vaniore etiam dicendi gloria inflate est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 183:1)
quantulum enim studiis partimur Alias horas vanus salutandi labor, alias datum tabulis otium, alias spectacula, alias convivia trahunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 265:1)
spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis captarem.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장3)
nam ego quidem vellem, et haec, quae scribo, et illa, quae antea in senatu questus sum, uana forent potius, quam miseria mea fidem verbis faceret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장15)
Eos ille non pro uanis hostibus, uti meriti erant, sed accurate ac liberaliter habuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 103장5)
Quomodo," inquis, " intellegam, vana sint an vera, quibus angor ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 7:1)
Nescio quomodo magis vana perturbant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 9:1)
Retrahe ergo te a vanis, et cum voles scire, quod petes, utrum naturalem habeat an caecam cupiditatem, considera, num possit alicubi consistere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 9:6)
Ne gaudeas vanis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 1:4)
vanas suggerit voluptates, breves, paenitendas, ac nisi magna moderatione temperentur, in contrarium abituras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 6:6)
Non sum tam ineptus, ut Epicuream cantilenam hoc loco persequar et dicam vanos esse inferorum metus, nec Ixionem rota volvi nec saxum umeris Sisyphi trudi in adversum nec ullius viscera et renasci posse cotidie et carpi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 18:1)
Itaque in vanum operosos culpaverim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION