라틴어 문장 검색

ubi uehementer uenae super ulcera mouentur, sanguinis profluuium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 28:7)
deinde, quae longo morbo superuenit, utique si firma uiscera sunt, si spiritus facilis, si nullus dolor, si sine calore corpus est, aequaliterque in extremis partibus macrum est, si mollis uenter, si nulla tussis, nulla sitis, si lingua ne super somnum quidem inarescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 8:2)
Cui calor et tremor est, saluti delirium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:6)
et ex difficultate urinae morbum tenuioris intestini ortum, si urinam per calorem mouet, leuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 17:5)
Mulier ex partu si cum febre uehementibus etiam et adsiduis capitis doloribus premitur, in periculo mortis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 35:2)
In coxae uero doloribus si uehemens torpor est, frigescitque crus et coxa, aluus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur muccosum est, iamque aetas eius hominis XL annum excessit, is morbus erit longissimus minimeque annuus, neque finiri poterit nisi aut uere aut autumno.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 38:1)
is morbus mediocris uix sanatur, uehemens sanari non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 40:4)
Ergo uehemens febris, ubi rubet corpus, uenaeque plenae tument, sanguinis detractionem requirit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 6:3)
Quod si uehemens febris urget, in ipso impetu eius sanguinem mittere hominem iugulare est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 11:1)
interdum etiam, ut sanguis uehementer erumpat, efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 15:5)
idque auxilium ut minus uehemens, ita magis tutum neque umquam periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 5:2)
aluus si uehementius fluit aut saepius ducitur, hominem infirmat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 2:2)
Neque dubitari potest, quin latius quidem et dilucidius, ubi et quomodo frictione utendum esset, Asclepiades praeceperit, nihil tamen reppererit, quod non a uetustissimo auctore Hippocrate paucis uerbis comprehensum sit, qui dixit frictione, si uehemens sit, durari corpus, si lenis, molliri:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 2:1)
quae si calorem in cutem euocauit, potest alicui medicinae locum facere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 11:3)
Asclepiades etiam in recenti uehementique praecipueque ardente febre ad discutiendam eam gestatione dixit utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 15장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION