라틴어 문장 검색

quem tenet Euxini mendax cognomine litus, et Scythici vere terra sinistra freti, innumerae circa gentes fera bella minantur, quae sibi non rapto vivere turpe putant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 106)
Attamen aequa ponderatio requiritur, cum his de locis agitur, quoniam ne ignorari quidem possunt praegrandia oeconomica emolumenta internationalia quae, sub ea curandi obtentu, in discrimen nationalem potestatem adducere possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 51:4)
Si utique oecologiam vere aedificare volumus, quae omnia deleta restituere sinat, tum nullum scientiarum genus nullaque prudentiae forma est neglegenda, ne religiosa quidem per propriam indolem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 83:3)
Personae putari non possumus quae vere amant, si ex nostris studiis realitatis partem detrahimus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:5)
“Nec vere dignum homine esset genus progressionis, quod hominis iura, personam, societatem, oeconomiam et artem rei publicae administrandae, simulque Nationum et populorum iura non coleret nec proveheret”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:10)
Hoc modo a pulchritudinis artificis desiderio nec non ab illo qui eam contemplatur pulchritudinem ad quandam vere humanam plenitudinem pervenitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 139:5)
Quin immo, iis qui cognitionem detinent ac praesertim ea utendi dominatum oeconomicum, eae permagnum dominationem praebent super totum humanum genus superque mundum universum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 140:2)
"advenio fugiens, praebete latebras, occultate senem nati feritate tyranni deiectum solio, placet hic fugitivus et exul ut lateam, genti atque loco Latium dabo nomen, vitibus incurvum, si qua est ea cura, putandis procudam chalybem, necnon et moenia vestri fluminis in ripa statuam Saturnia vobis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권37)
nunc consumit edax segetem rubigo maligni aeris ex vitio, nunc culpam vere tepenti post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit ambustumque caput culmi fuligine tinguit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2338)
Pater esse disce ab illis qui vere sciunt.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 272)
Haec si voles In animo vere cogitare, Demea, Et mihi, et tibi, et illis demseris molestiam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 355)
Olim istuc, olim, cum ita animum induxti tuum Quod cuperes aliquo pacto efficiendum tibi, Eodem die istuc verbum vere in te accidit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 330)
Utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres, "Potius quam te inimicum habeam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2150)
Verum ea si vivit annos nata est sedecim, Non maior.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 324)
tum pol ego is essem vere qui simulabar.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 5131)

SEARCH

MENU NAVIGATION