라틴어 문장 검색

et bene se revocat ad rusticas comparationes, paene enim fuerat lapsus dicendo 'Pallas quas condidit arces'. 'leaena' autem dictum est sicut dracaena.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 632)
ascraeo quos ante seni Hesiodo, qui Ascraeus fuerat de vico Boeotiae, quem dicuntur musae pascentem pecus, raptum de monte Parnaso poetam fecisse munere calamorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 701)
fuisse et oppidum mediocre, quod Garga nunc vicus est, quem Troes obscuri centum quin- quaginta ignoto et incerto duce insederunt, scilicet nomine a vertice Idaeo translato, a quo civitas etiam in finibus Troicis Gargara ap- pellatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1033)
'Riphaeas' autem 'arces' Scythiam dicit, cuius sunt montes Riphaei.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2402)
nam auster est humilis, ut "mundus ut ad Scythiam Riphae- asque arduus arces consurgit, premitur Libyae devexus in austros". ruit ardvus aether tonitribus percrepat, ut "caeli- que ruina".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3242)
romanis autem arcibus a Romanis urbibus, a Romano imperio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1726)
hoc vicit Augustus, unde est "inbellem avertis Romanis arcibus Indum". 'Gangaridum' vero pro 'Gan- garidarum' posuit, quia 'hic Gangarida' facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 272)
Glaucus, Sisyphi filius, cum ad gymnicum certamen quadrigam duceret, adplicuit ad vicum Boeotiae Potnias et equas potum ad fontem sacrum per ignorantiam duxit, unde qui bibissent in furorem agi solebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2685)
Oebaliam arcem Tarentinam dicit a Lacedaemonio Oebalo, longe petito epitheto, quia Lacedaemonii duce Phalanto Tarentum condiderunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1257)
milia passuum distans vicus est Canopus, a Canobo, Menelai gubernatore, ita appellatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2878)
sic in primo Aeneidis "nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem", item "quis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur?"
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3242)
"status rigidus, vultus erectus, oculi in summo velut in specula constituti et omnes ceteri sensus velut in arce compositi."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:31)
Videor enim mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum atque arcem omnium gentium, subito uno incendio concidentem, cerno animo sepulta in patria miseros atque insepultos acervos civium, versatur mihi ante oculos aspectus Cethegi et furor in vestra caede bacchantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 11:6)
Obsessa facibus et telis impiae coniurationis vobis supplex manus tendit patria communis, vobis se, vobis vitam omnium civium, vobis arcem et Capitolium, vobis aras Penatium, vobis illum ignem Vestae sempiternum, vobis omnium deorum templa atque delubra, vobis muros atque urbis tecta commendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 18:5)
Sensus autem interpretes ac nuntii rerum in capite tamquam in arce mirifice ad usus necessarios et facti et conlocati sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 140:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION