라틴어 문장 검색

plangat Phoebeius ales auditasque memor penitus dimittere voces sturnus et Aonio versae certamine picae, quique refert iungens iterata vocabula perdix, et quae Bistonio queritur soror orba cubili:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem8)
iam certa malorum mentis ab augurio sparsoque per omnia visu lustrat humum quaerens et nota vocabula parvo nequiquam ingeminans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권201)
Quae accusatio vocabulorum, nisi si aut barbarum sonat aliqua vox nominis, aut infaustum aut maledicum aut inpudicum?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 5:2)
Quid novi, si aliqua disciplina de magistro cognomentum sectatoribus suis inducit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 6:2)
Nihil iam de caussa vocabuli, cum rei caussa idololatria sit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:4)
Anno incarnationis dominicae CCLXXXVI Diocletianus XXXIII ab Augusto imperator ab exercitu electus annis XX fuit, Maximianumque cognomento Herculium socium creauit imperii.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VI.2)
Nam et antea fama ad eum Christianae religionis peruenerat, utpote qui et uxorem habebat Christianam de gente Francorum regia, uocabulo Bercta;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:2)
Rursus ergo interrogauit, quod esset uocabulum gentis illius.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:19)
Erat autem idem Aedilberct filius Irminrici, cuius pater Octa, cuius pater Oeric cognomento Oisc, a quo reges Cantuariorum solent Oiscingas cognominare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 1:4)
Anno autem sequente uenit in prouinciam quidam sicarius uocabulo Eumer, missus a rege Occidentalium Saxonum nomine Cuichelmo, sperans se regem Aeduinum regno simul et uita priuaturum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:3)
in quo certamine et filius Redualdi, uocabulo Raegenheri, occisus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:6)
De huius fide prouinciae narrauit mihi presbyter et abbas quidam uir ueracissimus de monasterio Peartaneu, uocabulo Deda, retulisse sibi quendam seniorem, baptizatum se fuisse die media a Paulino episcopo, praesente rege AEduino, et multam populi turbam in fluuio Treenta, iuxta ciuitatem, quae lingua Anglorum Tiouulfingacaestir uocatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:5)
AT interfecto in pugna AEduino, suscepit pro illo regnum Deirorum, de qua prouincia ille generis prosapiam et primordia regni habuerat, filius patrui eius Aelfrici, uocabulo Osric, qui ad praedicationem Paulini fidei erat sacramentis inbutus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. I. 1:1)
Denique in urbe regia, quae a regina quondam uocabulo Bebba cognominatur, loculo inclusae argenteo in ecclesia sancti Petri seruantur, ac digno a cunctis honore uenerantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VI.12)
Tandem rex, qui Saxonum tantum linguam nouerat, pertaesus barbarae loquellae, subintroduxit in prouinciam alium suae linguae episcopum, uocabulo Uini, et ipsum in Gallia ordinatum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VII. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION