라틴어 문장 검색

ubi, quo minus mirum esset uno eodemque loco stativa eum tam diu habere, aegrum simulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 118:2)
contracta extemplo undique plaustra iunctaque inter se, et machinae ad subducendas naves admotae, munitumque iter, quo faciliora plaustra minorque moles in transitu esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 166:2)
Hannibal ex agro Beneventano castra ad Capuam cum movisset, tertio post die quam venit copias in aciem eduxit, haudquaquam dubius, quod Campanis absente se paucos ante dies secunda fuisset pugna, quin multo minus se suumque totiens victorem exercitum sustinere Romani possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 286:1)
sed tamen quia consules, ubi summa rerum esset, ad id locorum prospere rem gererent, minus his cladibus commovebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 323:2)
quod ubi parum processit, ad Brundisium flexit iter, prodi id oppidum ratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 336:2)
accessit et ab pestilentia commune malum quod facile utrorumque animos averteret a belli consiliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 394:1)
cuius primo classis petere altum visa est, quo facilius superaret promunturium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 414:2)
neque in ullis minus praesidii aut pertinaciae ad manendum quam in transfugis fuit, quia ne suis quidem satis credentes e medio certamine effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 449:1)
facili linguae commercio, cum utraque castra plena Hispanorum essent, per occulta conloquia paciscitur magna mercede cum Celtiberorum principibus ut copias inde abducant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 481:1)
itaque non ducibus facilius quam multitudini persuasum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 483:1)
quo modo autem non obstitisse aut ab tergo secutum fratrem, ut, si prohibere quo minus in unum coirent et duces et exercitus hostium non posset, ipse certe cum fratre coniungeret copias?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 509:1)
dein, postquam toto agmine tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant apparebatque parum armis ad tuendum locum sine munimento valituros esse, circumspectare atque agitare dux coepit, si quo modo posset vallum circumicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 517:1)
ceterum neque transilire nec moliri onera obiecta nec caedere stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 523:2)
ob hoc cum omnia neglecta apud hostis essent, exploratis iis Marcius ad consilium prima specie temerarium magis quam audax animum adiecit, ut ultro castra hostium oppugnaret, facilius esse ratus unius Hasdrubalis expugnari castra quam, si se rursus tres exercitus ac tres duces iunxissent, sua defendi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 547:1)
nihil omnium nunc minus metuunt hostes quam ne, obsessi modo ipsi atque oppugnati, castra sua ultro oppugnemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 565:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION